carmina Priapea 47

Reference basis text: I. Cazzaniga, 1959

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: P. Geroldi

Other sections


Quicunque uestrum, qui uenitis ad cenam

Libare nullus sustinet mihi uersus,

Illius uxor aut amica riualem

Lasciuiendo languidum, precor, reddat

5

Et ipse longa nocte dormiat solus

Libidinosis incitatus erucis.

2

nullus A

nullos H V