carmina Priapea 36

Reference basis text: I. Cazzaniga, 1959

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: A. Scozzesi

Other sections


Notas habemus quisque corporis formas:

Phoebus comosus, Hercules lacertosus,

Trahit figuram uirginis tener Bacchus,

Minerua rauo lumine <est>, Venus paeto,

5

Frontemcrinitos† Arcadas uides Faunos,

Habet decentes nuntius deum plantas,

Tutela Lemni dispares mouet gressus,

Intonsa semper Aesculapio barba est,

Nemo est feroci pectorosior Marte:

10

Quod si quis inter haec locus mihi restat,

Deus Priapo mentulatior non est.

3

tener A V

celer H