Cum libros Galli legerem, quibus ille parenti
Ausus de Cicerone dare est palmamque decusque,
Lasciuum inueni lusum Ciceronis et illo
Spectandum ingenio, quo seria condidit et quo
5
Humanis salibus multo uarioque lepore
Magnorum ostendit mentes gaudere uirorum.
Nam queritur, quod fraude mala frustratus amantem
Paucula cenato sibi debita sauia Tiro
Tempore nocturno subtraxerit. his ego lectis
10
"Cur post haec" inquam "nostros celamus amores
Nullumque in medium timidi damus atque fatemur
Tironisque dolos, Tironis nosse fugaces
Blanditias et furta nouas addentia flammas?"
2
Ausus
rursus Plin. epist. 7, 4, 3 codd. aliqui
Plin. epist. 7, 4, 3: legebantur in Laurentino mihi libri Asini Galli de comparatione patris et Ciceronis; incidit epigramma Ciceronis in Tironem suum [...] id ipsum, quod me ad scribendum sollicitauerat, his uersibus exaraui: "cum libros ... flammas?".