Apuleius carminum fragmenta 2

Other sections


Calpurniane, salue properis uersibus.

Misi, ut petisti, <tibi> munditias dentium,

Nitelas oris ex Arabicis frugibus,

Tenuem candificum nobilem puluisculum

5

Complanatorem tumidulae gingiuulae,

Conuerritorem pridianae reliquiae,

Ne qua uisatur tetra labes sordium,

Restrictis forte si labellis riseris.