Martialis epigrammata 12, 94

Altre sezioni


Scribebamus epos; coepisti scribere: cessi,

      Aemula ne starent carmina nostra tuis.

Transtulit ad tragicos se nostra Thalia cothurnos:

      Aptasti longum tu quoque syrma tibi.

5

Fila lyrae moui Calabris exculta Camenis:

      Plectra, rapis nobis, ambitiose, noua.

Audemus saturas: Lucilius esse laboras.

      Ludo leuis elegos: tu quoque ludis idem.

Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi:

10

      Hinc etiam petitur iam mea palma tibi.

Elige quid nolis- quis enim pudor omnia uelle?-

      Et si quid non uis, Tucca, relinque mihi.