Martialis epigrammata 12, 32

Other sections


O Iuliarum dedecus Kalendarum,

Vidi, Vacerra, sarcinas tuas, uidi;

Quas non retentas pensione pro bima

Portabat uxor rufa crinibus septem

5

Et cum sorore cana mater ingenti.

Furias putaui nocte Ditis emersas.

Has tu priores frigore et fame siccus

Et non recenti pallidus magis buxo

Irus tuorum temporum sequebaris.

10

Migrare cliuom crederes Aricinum.

Ibat tripes grabatus et bipes mensa

Et cum lucerna corneoque cratere

Matella curto rupta latere meiebat;

Foco uirenti suberat amphorae ceruix;

15

Fuisse gerres aut inutiles maenas

Odor inpudicus urcei fatebatur,

Qualis marinae uix sit aura piscinae.

Nec quadra derat casei Tolosatis,

Quadrima nigri nec corona pulei

20

Caluaeque restes alioque cepisque,

Nec plena turpi matris olla resina

Summemmianae qua pilantur uxores.

Quid quaeris aedes uilicosque derides,

Habitare gratis, o Vacerra, cum possis?

25

Haec sarcinarum pompa conuenit ponti.