Martialis epigrammata 11, 98

Other sections


Effugere non est, Flacce, basiatores.

Instant, morantur; persecuntur, occurrunt

Et hinc et illinc, usquequaque, quacumque.

Non ulcus acre pusulaeue lucentes,

5

Nec triste mentum sordidique lichenes,

Nec labra pingui delibuta cerato

Nec congelati gutta proderit nasi.

Et aestuantem basiant et algentem,

Et nuptiale basium reseruantem.

10

Non te cucullis adseret caput tectum,

Lectica nec te tuta pelle ueloque,

Nec uindicabit sella saepius clusa:

Rimas per omnis basiator intrabit.

Non consulatus ipse, non tribunatus

15

Seniue fasces nec superba clamosi

Lictoris abiget uirga basiatorem:

Sedeas in alto tu licet tribunali

Et e curuli iura gentibus reddas,

Ascendet illa basiator atque illa.

20

Febricitantem basiabit et flentem,

Dabit oscitanti basium natantique,

Dabit cacanti. remedium mali solum est,

Facias amicum basiare quem nolis.