Martialis epigrammata 11, 65

Altre sezioni


Sescenti cenant a te, Iustine, uocati

      Lucis ad officium quae tibi prima fuit.

Inter quos, memini, non ultimus esse solebam;

      Nec locus hic nobis inuidiosus erat.

5

Postera sed festae reddis sollemnia mensae:

      Sescentis hodie, cras mihi natus eris.