Martialis epigrammata 11, 59

Other sections


Senos Charinus omnibus digitis gerit

Nec nocte ponit anulos

Nec cum lauatur. causa quae sit quaeritis?

Dactyliothecam non habet.