Martialis epigrammata 11, 15

Altre sezioni


Sunt chartae mihi quas Catonis uxor

Et quas horribiles legant Sabinae:

Hic totus uolo rideat libellus

Et sit nequior omnibus libellis.

5

Qui uino madeat nec erubescat

Pingui sordidus esse Cosmiano,

Ludat cum pueris, amet puellas,

Nec per circuitus loquatur illam,

Ex qua nascimur, omnium parentem,

10

Quam sanctus Numa mentulam uocabat.

Versus hos tamen esse tu memento

Saturnalicios, Apollinaris:

Mores non habet hic meos libellus.