Martialis epigrammata 10, 100

Other sections


Quid, stulte, nostris uersibus tuos misces?

Cum litigante quid tibi, miser, libro?

Quid congregare cum leonibus uulpes

Aquilisque similes facere noctuas quaeris?

5

Habeas licebit alterum pedem Ladae,

Inepte, frustra crure ligneo curres.