Martialis epigrammata 10, 71

Altre sezioni


Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas

      Fata, breuem titulum marmoris huius ama.

Condidit hac caras tellure Rabirius umbras;

      Nulli sorte iacent candidiore senes:

5

Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit,

      Arserunt uno funera bina rogo.

Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.

      Improbius nihil his fletibus esse potest.