Martialis epigrammata 10, 62

Other sections


Ludi magister, parce simplici turbae:

Sic te frequentes audiant capillati

Et delicatae diligat chorus mensae,

Nec calculator nec notarius uelox

5

Maiore quisquam circulo coronetur.

Albae leone flammeo calent luces

Tostamque feruens Iulius coquit messem.

Cirrata loris horridis Scythae pellis,

Qua uapulauit Marsyas Celaenaeus,

10

Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum,

Cessent et Idus dormiant in Octobres:

Aestate pueri si ualent, satis discunt.