Martialis epigrammata 9, 77

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2010

Other sections


Quod optimum sit disputat conuiuium

Facunda Prisci pagina,

Et multa dulci, multa sublimi refert,

Sed cuncta docto pectore.

5

Quod optimum sit quaeritis conuiuium?

In quo choraules non erit.