Martialis epigrammata 9, 75

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2010

Other sections


Non silice duro structiliue caemento,

Nec latere cocto, quo Samiramis longam

Babylona cinxit, Tucca balneum fecit:

Sed strage nemorum pineaque compage,

5

Vt nauigare Tucca balneo possit.

Idem beatas lautus extruit thermas

De marmore omni, quod Carystos inuenit,

Quod Phrygia Synnas, Afra quod Nomas misit

Et quod uirenti fonte lauit Eurotas.

10

Sed ligna desunt: subice balneum thermis.

1

duro P Q f γ

dura L