Nomen cum uiolis rosisque natum,
Quo pars optima nominatur anni,
Hyblam quod sapit Atticosque flores,
Quod nidos olet alitis superbae;
5
Nomen nectare dulcius beato,
Quo mallet Cybeles puer uocari
Et qui pocula temperat Tonanti,
Quod si Parrhasia sones in aula,
Respondent Veneres Cupidinesque;
10
Nomen nobile, molle, delicatum
Versu dicere non rudi uolebam:
Sed tu syllaba contumax rebellas.
Dicunt Eiarinon tamen poetae,
Sed Graeci quibus est nihil negatum
15
Et quos Ἆρες Ἄρες decet sonare:
Nobis non licet esse tam disertis
Qui Musas colimus seueriores.
4
nidos β
nidus γ