Martialis epigrammata 9, 1

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2010

Other sections


Dum Ianus hiemes, Domitianus autumnos,

Augustus annis commodabit aestates,

Dum grande famuli nomen adseret Rheni

Germanicarum magna lux Kalendarum,

5

Tarpeia summi saxa dum patris stabunt,

Dum uoce supplex dumque ture placabit

Matrona diuae dulce Iuliae numen:

Manebit altum Flauiae decus gentis

Cum sole et astris cumque luce Romana.

10

Inuicta quidquid condidit manus, caeli est.

2

commodabit edd.

commodavit β γ