"Dic uerum mihi, Marce, dic amabo;
Nil est quod magis audiam libenter".
Sic et cum recitas tuos libellos,
Et causam quotiens agis clientis,
5
Oras, Gallice, me rogasque semper.
Durum est me tibi quod petis negare.
Vero uerius ergo quid sit audi:
Verum, Gallice, non libenter audis.