Martialis epigrammata 8, 61

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2010

Other sections


Liuet Charinus, rumpitur, furit, plorat

Et quaerit altos unde pendeat ramos:

Non iam quod orbe cantor et legor toto,

Nec umbilicis quod decorus et cedro

5

Spargor per omnes Roma quas tenet gentes:

Sed quod sub urbe rus habemus aestiuum

Vehimurque mulis non ut ante conductis.

Quid imprecabor, o Seuere, liuenti?

Hoc opto: mulas habeat et suburbanum.

8

imprecabor γ

imprecamur β