Martialis epigrammata 7, 67

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Pedicat pueros tribas Philaenis

Et tentigine saeuior mariti

Vndenas dolat in die puellas.

Harpasto quoque subligata ludit

5

Et flauescit haphe, grauesque draucis

Halteras facili rotat lacerto,

Et putri lutulenta de palaestra

Vncti uerbere uapulat magistri:

Nec cenat prius aut recumbit ante

10

Quam septem uomuit meros deunces;

Ad quos fas sibi tunc putat redire,

Cum coloephia sedecim comedit.

Post haec omnia cum libidinatur,

Non fellat- putat hoc parum uirile-,

15

Sed plane medias uorat puellas.

Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,

Cunnum lingere quae putas uirile.

3

dolat Gruterus

dolet β

uorat γ Cfr. u. 15