Martialis epigrammata 7, 7

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2010

Other sections


Hiberna quamuis Arctos et rudis Peuce

Et ungularum pulsibus calens Hister

Fractusque cornu iam ter improbo Rhenus

Teneat domantem regna perfidae gentis

5

Te, summe mundi rector et parens orbis:

Abesse nostris non tamen potes uotis.

Illic et oculis et animis sumus, Caesar,

Adeoque mentes omnium tenes unus

Vt ipsa magni turba nesciat Circi

10

Vtrumne currat Passerinus an Tigris.

3

Fractusque β

fractumque γ