Martialis epigrammata 6, 74

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2010

Other sections


Medio recumbit imus ille qui lecto,

Caluam trifilem semitatus unguento,

Foditque tonsis ora laxa lentiscis,

Mentitur, Aefulane: non habet dentes.

1

imus L γ

unus P Q f F