Plautus Poenulus


Achillem Aristarchi mihi commentari lubet:

Inde mihi principium capiam, ex ea tragoedia

"Sileteque et tacete atque animum aduortite,

Audire iubet uos imperator" - histricus,

5

Bonoque ut animo sedeant in subselliis

Et qui essurientes et qui saturi uenerint:

Qui edistis, multo fecistis sapientius,

Qui non edistis, saturi fite fabulis;

Nam quoi paratumst quod edit, nostra gratia

10

Nimia est stultitia sessum inpransum incedere.

"Exsurge, praeco, fac populo audientiam."

Iam dudum exspecto si tuom officium scias:

Exerce uocem quam per uiuisque et colis.

Nam nisi clamabis, tacitum te obrepet fames.

15

Age nunc reside, duplicem ut mercedem feras.

"Bonum factum †esse†, edicta ut seruetis mea."

Scortum exoletum ne quis in proscaenio

Sedeat, neu lictor uerbum aut uirgae muttiant,

Neu dissignator praeter os obambulet

20

Neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet.

Diu qui domi otiosi dormierunt, decet

Animo aequo nunc stent uel dormire temperent.

Serui ne opsideant, liberis ut sit locus,

Vel aes pro capite dent; si id facere non queunt,

25

Domum abeant, uitent ancipiti infortunio,

Ne et hic uarientur uirgis et loris domi,

Si minus curassint, quom eri reueniant domum.

Nutrices pueros infantis minutulos

Domi ut procurent neu quae spectatum adferat,

30

Ne et ipsae sitiant et pueri pereant fame

Neue essurientes hic quasi haedi obuagiant.

Matronae tacitae spectent, tacitae rideant,

Canora hic uoce sua tinnire temperent,

Domum sermones fabulandi conferant,

35

Ne et hic uiris sint et domi molestiae.

Quodque ad ludorum curatores attinet,

Ne palma detur quoiquam artifici iniuria

Niue ambitionis caussa extrudantur foras,

Quo deteriores anteponantur bonis.

40

Et hoc quoque etiam quod paene oblitus fui:

Dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi,

Inruptionem facite; nunc dum occasio est,

Nunc dum scribilitae aestuant, occurrite,

Haec imperata quae sunt pro imperio histrico,

45

Bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit.

Ad argumentum nunc uicissatim uolo

Remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures.

Eius nunc regiones, limites, confinia

Determinabo: ei rei ego sum factus finitor.

50

Sed nisi molestumst, nomen dare uobis uolo

Comoediai; sin odiost, dicam tamen,

Siquidem licebit per illos quibus est in manu.

 Καρχηδόνιος uocatur haec comoedia;

Latine Plautus "Patruos" Pultiphagonides.

55

Nomen iam habetis. Nunc rationes ceteras

Accipite; nam argumentum hoc hic censebitur:

Locus argumentost suom sibi proscaenium,

Vos iuratores estis. Quaeso, operam date.

Carthaginienses fratres patrueles duo

60

Fuere summo genere et summis ditiis;

Eorum alter uiuit, alter est emortuos.

Propterea apud uos dico confidentius,

Quia mi pollictor dixit qui eum pollinxerat.

Sed illi seni qui mortuost, <ei> filius

65

Vnicus qui fuerat ab diuitiis a patre

Puer septuennis surrupitur Carthagine,

Sexennio prius quidem quam moritur pater.

Quoniam periisse sibi uidet gnatum unicum,

Conicitur ipse in morbum ex aegritudine:

70

Facit illum heredem fratrem patruelem suom,

Ipse abit ad Accheruntem sine uiatico.

Ille qui surrupuit puerum Calydonem auehit,

Vendit eum domino hic diuiti quoidam seni,

Cupienti liberorum, osori mulierum.

75

Emit hospitalem is filium inprudens senex

Puerum illum eumque adoptat sibi pro filio

Eumque heredem fecit quom ipse obiit diem.

Is illic adulescens habitat in illisce aedibus.

Reuertor rusus denuo Carthaginem:

80

Siquid amandare uoltis aut curarier,

Argentum nisi qui dederit, nugas egerit;

Verum qui dederit, magis maiores egerit.

Sed illi patruo huiius qui uiuit senex,

Carthaginiensi duae fuere filiae,

85

Altera quinquennis, altera quadrimula:

Cum nutrice una periere a Magaribus.

Eas qui surrupuit in Anactorium deuehit,

Vendit eas omnis, et nutricem et uirgines,

Praesenti argento - homini, si leno est homo,

90

Quantum hominum terra sustinet sacerrumo.

Vosmet nunc facite coniecturam ceterum

Quid id sit hominis quoi Lyco nomen siet.

Is ex Anactorio, ubi prius habitauerat,

Huc in Calydonem commigrauit hau diu,

95

Sui quaesti caussa. Is in illis habitat aedibus.

Earum hic adulescens alteram ecflictim perit,

Suam sibi cognatam, inprudens, neque scit quae siet

Neque eam umquam tetigit, ita eum leno macerat,

Neque quicquam cum ea fecit etiamnum stupri

100

Neque duxit umquam, neque ille uoluit mittere:

Quia amare cernit, tangere hominem uolt bolo.

Illam minorem in concubinatum sibi

Volt emere miles quidam qui illam deperit.

Sed pater illarum Poenus, posquam eas perdidit,

105

Mari terraque usquequaque quaeritat.

Vbi quamque in urbem est ingressus, ilico

Omnis meretrices, ubi quisque habitant, inuenit;

Dat aurum, ducit noctem, rogitat postibi

Vnde sit, quoiatis, captane an surrupta sit,

110

Quo genere gnata, qui parentes fuerint.

Ita docte atque astu filias quaerit suas.

Et is omnis linguas scit, sed dissimulat sciens

Se scire: Poenus plane est. Quid uerbis opust?

Is heri huc in portum naui uenit uesperi,

115

Pater harunc; idem huic patruos adulescentulo est:

Iamne hoc tenetis? Si tenetis, ducite;

Caue dirrumpatis, quaeso, sinite transigi.

Ehem, paene oblitus sum relicuom dicere.

Ille qui adoptauit hunc sibi pro filio,

120

Is illi Poeno huius patruo hospes fuit.

[Is hodie huc ueniet reperietque hic filias

Et hunc sui fratris filium, ut quidem didici ego.

Ego ibo, ornabor; uos aequo animo noscite.]

Hic qui hodie ueniet reperiet suas filias

125

Et hunc sui fratris filium. Dehinc ceterum

Valete, adeste. Ibo, alius nunc fieri uolo:

Quod restat, restant alii qui faciant palam.

Valete atque adiuuate ut uos seruet Salus.

Saepe ego res multas tibi mandaui, Milphio,

130

Dubias, egenas, inopiosas consili,

Quas tu sapienter, docte et cordate et cate

Mihi reddidisti opiparas opera tua.

Quibus pro benefactis fateor deberi tibi

Et libertatem et multas gratas gratias.

135

Scitumst, per tempus si obuiamst, uerbum uetus.

Nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet,

Gerrae germanae, αἱ δὲ κολλῦραι λύραι

Nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo

Tris facile corios contriuisti bubulos.

140

Amans per amorem si quid feci, Milphio,

Ignoscere id te mi aequom est. Hau uidi magis.

Et nunc ego amore pereo. Sine te uerberem,

Item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam:

Postid locorum tu mihi amanti ignoscito.

145

Si tibi lubido est aut uoluptati, sino:

Suspende, uinci, uerbera; auctor sum, sino.

Si auctoritatem postea defugeris,

Vbi dissolutus tu sies, ego pendeam.

Egone istuc ausim facere, praesertim tibi?

150

Quin si feriri uideo te, extemplo dolet.

Mihi quidem hercle. Immo mihi. Istuc mauelim.

Sed quid nunc tibi uis? Qur ego apud te mentiar?

Amo inmodeste. Meae istuc scapulae sentiunt.

At ego hanc uicinam dico Adelphasium meam,

155

Lenonis huiius meretricem maiusculam.

Iam pridem equidem istuc ex te audiui. Differor

Cupidine eiius. Sed lenone istoc Lyco,

Illius domino, non lutumst lutulentius.

Vin tu illi nequam dare nunc? Cupio. Em me dato:

160

Abi dierectus. Dic mihi uero serio:

Vin dare malum illi? Cupio. Em eundem me dato:

Vtrumque faxo habebit, et nequam et malum.

Iocare. Vin tu illam hodie sine dispendio

Tuo tuam libertam facere? Cupio, Milphio.

165

Ego faciam ut facias. Sunt tibi intus aurei

Trecenti nummi Philippi? Sescenti quoque.

Satis sunt trecenti. Quid eis facturus? Tace.

Totum lenonem tibi cum tota familia

Dabo hodie dono. Qui id facturus? Iam scies.

170

Tuos Collybiscus nunc in urbest uilicus;

Eum hic non nouit leno. Satin intellegis?

Intellego hercle, sed quo euadas nescio.

Non scis? Non hercle. It ego iam faxo scies.

Ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat

175

Dicatque se peregrinum esse ex alio oppido:

Se amare uelle atque opsequi animo suo;

Locum sibi uelle liberum praeberier

Vbi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter.

Leno ad se accipiet auri cupidus ilico:

180

Celabit hominem et aurum. Consilium placet.

Rogato seruos ueneritne ad eum tuos.

Ille me censebit quaeri: continuo tibi

Negabit. Quid tu dubitas quin extempulo

Dupli tibi, auri et hominis, fur leno siet?

185

Neque id unde efficiat habet: ubi in ius uenerit,

Addicet praetor familiam totam tibi.

Ita decipiemus fouea lenonem Lycum.

Placet consilium. Immo etiam, ubi expoliuero,

Magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest.

190

Ego in aedem Veneris eo, nisi quid uis, Milphio.

Aphrodisia hodie sunt. Scio. Oculos uolo

Meos delectare munditiis meretriciis.

Hoc primum agamus quod consilium cepimus.

Abeamus intro, ut Collybiscum uilicum

195

Hanc perdoceamus ut fecerat fallaciam.

Quamquam Cupido in corde uorsatur, tamen

Tibi auscultabo. - Faciam ut facto gaudeas.

Inest amoris macula huic homini in pectore,

Sine damno magno quae elui ne utiquam potest.

200

Itaque hic scelestus est homo leno Lycus,

Quoi iam infortuni intenta ballistast probe,

Quam ego hau multo post mittam e ballistario.

Sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis.

Haec est prior quae meum erum dementem facit.

205

Sed euocabo. Heus, i foras, Agorastocles,

Si uis uidere ludos iucundissumos.

Quid istuc tumultist, Milphio? Em amores tuos,

Si uis spectare. O multa tibi di dent bona,

Quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum!

210

Negoti sibi qui uolet uim parare,

Nauem et mulierem, haec duo comparato.

Nam nullae magis res duae plus negoti

Habent, forte si occeperis exornare,

Neque umquam sat istae duae res ornantur

215

Neque is ulla ornandi satis satietas est.

Atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico.

Nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est,

[Postquam aurora inluxit, numquam concessamus],

Ex industria ambae numquam concessamus

220

Lauari aut fricari aut tergeri aut ornari,

Poliri, expoliri, pingi, fingi; et una

Binae singulis quae datae nobis ancillae,

Eae nos lauando, eluendo operam dederunt,

Aggerundaque aqua sunt uiri duo defessi.

225

Apage sis, negoti quantum in muliere una est.

Sed uero duae, sat scio, maxumo uni

Poplo quoilubet plus satis dare potis sunt,

Quae noctes diesque omni in aetate semper

Ornantur, lauantur, tergentur, poliuntur.

230

Postremo modus muliebris nullus est.

Neque umquam lauando et fricando

231a

Scimus facere neniam.

Nam quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta est.

Miro equidem, soror, te istaec sic fabulari

Quae tam callida et docta sis et faceta.

235

Nam quom sedulo munditer nos habemus,

Vix aegreque amatorculos inuenimus.

Ita est. Verum hoc unum tamen cogitato:

Modus omnibus rebus, soror, optumum est habitu.

Nimia omnia nimium exhibent negoti hominibus ex se.

240

Soror, cogita, amabo, item nos perhiberi

Quam si salsa muriatica esse autumantur,

Sine omni lepore et sine suauitate:

Nisi multa aqua usque et diu macerantur,

Olent, salsa sunt, tangere ut non uelis.

245

Item nos sumus,

245a

Eiius seminis mulieres sunt,

Insulsae admodum atque inuenustae

Sine munditia et sumptu.

Coqua est haec quidem, Agorastocles, ut ego opinor:

Scit muriatica ut maceret. Quid molestus?

250

Soror, parce, amabo: sat est istuc alios

Dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam uitia loquamur.

Quiesco. Ergo amo te. Sed hoc nunc

252a

Responde mihi:

Sunt hic omnia

Quae ad deum pacem oportet adesse? Omnia accuraui.

255

Diem pulchrum et celebrem et uenustatis plenum,

Dignum Veneri pol, quoi sunt Aphrodisia hodie.

Ecquid gratiae, quom huc foras te euocaui?

Iam num me decet hic donari

Cado uini ueteris? Dic dari. Nil respondes?

260

Lingua huic excidit, ut ego opinor.

Quid hic, malum, astans opstipuisti? Sine amem, ne opturba ac tace.

Taceo. Si tacuisses, iam istuc "taceo" non gnatum foret

Eamus, mea soror. Eho amabo, quid illo nunc properas? Rogas?

Quia erus nos apud aedem Veneris mantat. Maneat pol. Mane.

265

Turba est nunc apud aram. An te ibi uis inter istas uorsarier

Prosedas, pistorum amicas, reginas alicarias,

Miseras schoeno delibutas seruilicolas sordidas,

Quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum,

Quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum,

270

Seruolorum sordidulorum scorta diobolaria?

I in malam crucem! Tun audes etiam seruos spernere,

Propudium? Quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent,

Monstrum mulieris, tantilla tanta uerba funditat,

Quoius ego nebulai cyatho septem noctes non emam.

275

Di inmortales omnipotentes, quid est apud uos pulchrius?

Quid habetis qui mage inmortalis uos credam esse quam ego siem

Qui haec tanta oculis bona concipio? Nam Venus non est Venus:

Hanc equidem Venerem uenerabor me ut amet posthac propitia.

Milphio, heus, Milphio, ubi es? Assum apud te eccum. At ego elixus sis uolo.

280

Enim uero, ere, facis delicias. De tequidem haec didici omnia.

Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris? Nihil id quidemst:

Deos quoque edepol et amo et metuo, quibus tamen apstineo manus.

Eu ecastor! Quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet

Exornatae ut simus. Immo uero sane commode;

285

Nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus.

Non enim potis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio,

Et tamen quaestus non consistet, si eum sumptus superat, soror.

Eo illud satiust "satis" quod satis est habitu; <hoc> plus quam sat est.

Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio.

290

Nam illa mulier lapidem silicem subigere ut se amet potest.

Pol idquidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior

Qui hanc ames. At uide sis, cum illac numquam limaui caput.

Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.

Quid eo opust? Ego dicam: ut illi et tibi limem caput.

295

I in malam rem! Ibi sum equidem. Perdis. Taceo. At perpetuo uolo.

Enim uero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.

Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi uiderier;

Sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi

Erit cordolium si quam ornatam melius forte aspexeris.

300

Inuidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror.

Bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mauolo:

Aurum, id fortuna inuenitur, natura ingenium bonum.

Bonam ego quam beatam me esse nimio dici mauolo.

Meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram:

305

Magique id meretricem, pudorem quam aurum gerere, condecet.

Pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt,

Lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.

Eho tu, uin tu facinus facere lepidum et festiuom? Volo.

Potesne mi auscultare? Possum. Abi domum ac suspende te.

310

Quamobrem? Quia iam numquam audibis uerba tot tam suauia.

Quid tibi opust uixisse? ausculta mihi modo ac suspende te.

Siquidem tu es mecum futurus pro uua passa pensilis.

At ego amo hanc. At ego esse et bibere. Eho tu, quid ais? Quid rogas?

Viden tu? Pleni oculi sorderum qui erant, iam splendent mihi?

315

Immo etiam in medio oculo paullum sordet. Cedo sis dexteram.

Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?

Nimia nos socordia hodie tenuit. Qua de re, opsecro?

Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris uenimus,

Primae ut inferremus ignem in aram. Aha! Non factost opus:

320

Quae habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant.

Prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo

Sacruficare; nam uigilante Venere si ueniant eae,

Ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent.

Milphio. Edepol Milphionem miserum! Quid nunc uis tibi?

325

Opsecro hercle, ut mulsa loquitur! Nil nisi laterculos,

Sesumam papaueremque, triticum et frictas nuces.

Ecquid amare uideor? Damnum, quod Mercurius minime amat.

Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet.

Eamus, mea germana. Age sis, ut lubet. Sequere hac. Sequor.

330

Eunt hae. Quid si adeamus? Adeas. Primum prima salua sis,

Et secunda tu insecundo salue in pretio; tertia

Salue extra pretium. Tum pol ego et oleum et operam perdidi.

Quo agis? Egone? In aedem Veneris. Quid eo? Vt Venerem propitiem.

Eho, an irata est? Propitia hercle est. Vel ego pro illa spondeo.

335

Quid tu ais? Quid mihi molestus, opsecro? Aha, tam saeuiter!

Mitte, amabo. Quid festinas? Turba nunc illi est. Scio.

Sunt illi aliae quas spectare ego et me spectari uolo.

Qui lubet spectare turpis, pulchram spectandam dare?

Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius:

340

Eo conueniunt mercatores, ibi ego me ostendi uolo.

Inuendibili merci oportet ultro emptorem adducere:

Proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in apstruso sitast.

Quid ais tu? Quando illi apud me mecum palpas et lalas?

Quo die Orcus Accherunte mortuos amiserit.

345

Sunt mihi intus nescioquot nummi aurei lymphatici.

Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum.

Bellula hercle! I dierecte in maxumam malam crucem!

Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae.

Segrega sermonem. Taedet. Age, sustolle hoc amiculum.

350

Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles.

Quid agam nunc? Si sapias, curam hanc facere compendi potest.

Quid ego nunc te curem? Quid ais, Milphio? Ecce odium meum!

Quid me uis? Qur mi haec irata est? Qur haec irata est tibi?

Qur ego id curem? Namque istaec magis meast curatio?

355

Iam hercle tu periisti, nisi illam mihi tam tranquillam facis

Quam mare olimst quom ibi alcedo pullos educit suos.

Quid faciam? Exora, blandire, expalpa. Faciam sedulo.

Sed uide sis ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea.

Non faciam. Non aequos in me es, sed morare et male facis.

360

Bene promittis multa ex multis: omnia incassum cadunt.

Liberare iurauisti me hau semel sed centiens:

Dum te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paraui copiam

Neque istuc usquam apparet; ita nunc seruio nihilo minus.

I, soror. Apscede tu a me. Perii! Ecquid ais, Milphio?

365

Mea uoluptas, mea delicia, mea uita, mea amoenitas,

Meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum sauium,

Meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus -

Mene ego illaec patiar praesente dici? Discrucior miser,

Nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnuficem rapi.

370

Noli, amabo, suscensere ero meo caussa mea.

Ego faxo, si non irata es, ninnium pro te dabit

Ac te faciet ut sies ciuis Attica atque libera.

Quin adire sinis? Quin tibi qui bene uolunt, bene uis item?

Si ante quid mentitust, nunciam dehinc erit uerax tibi.

375

Sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem sauium.

Apscede hinc sis, sycophanta par ero. At scin quo modo?

Iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam,

Atque hic ne me uerberetillum faciat, nisi te propitio,

Male formido: noui ego huiius mores morosi malos.

380

Quam ob rem amabo, mea uoluptas, sine te hoc exorarier.

Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae

Exturbo oculos atque dentes. Em uoluptatem tibi!

Em mel, em cor, em labellum, em salutem, em sauium!

Impias, ere, te: oratorem uerberas. Iam istoc magis:

385

Etiam ocellum addam et labellum, linguam. Ecquid facies modi?

Sicine ego te orares iussi? Quo modo ergo orem? Rogas?

Sic enim diceres, sceleste: huiius uoluptas, te opsecro,

Huius mel, huius cor, huius labellum, huiius lingua, huiius sauium,

Huius delicia, huiius salus amoena, huiius festiuitas:

390

Huiius colustra, huiius dulciculus caseus, mastigia,

390a

Huiius cor, huiius studium, huiius sauium, mastigia;

Omnia illa, quae dicebas tua esse, ea memorares mea.

Opsecro hercle te, uoluptas huiius atque odium meum,

Huiius amica mammeata, mea inimica et maleuola,

Oculus huiius, lippitudo mea, mel huiius, fel meum,

395

Vt tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest,

Capias restim ac te suspendas cum ero et uostra familia.

Nam mihi iam uideo propter te uictitandum sorbilo,

Itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito

Propter amorem uostrum. Amabo, men prohibere postulas

400

Ne te uerberet magis quam ne mendax me aduorsum siet?

Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus

Nobeis sit. Nam detinet nos de nostro negotio.

Verum. Etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles.

Non sum irata. Non es? Non sum. Da ergo, ut credam, sauium.

405

Mox dabo, quom ab re diuina rediero. I ergo strenue.

Sequere me, soror. Atque audin? Etiam. Veneri dicito

Multum meis uerbeis salutem. Dicam. Atque hoc audi. Quid est?

Paucis uerbis rem diuinam facito. Atque audin? Respice.

Respexit. Idem edepol Venerem credo facturam tibi.

410

Quid nunc mi es auctor, Milphio? Vt me uerberes

Atque auctionem facias: nam inpunissume

Tibi quidem hercle uendere hasce aedis licet.

Quid iam? Maiorem partem in ore habitas meo.

Supersede istis uerbis. Quid nunc ueis tibi?

415

Trecentos Philippos Collybisco uilico

Dedi dudum, prius quam me euocauisti foras.

Nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram

Perque hanc sororem laeuam perque oculos tuos

Perque meos amores perque Adelphasium meam

420

Perque tuam leibertatem - Em nunc nihil opsecras.

Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus,

Fac quod facturum te promisisti mihi,

Vt ego hunc lenonem perdam. Perfacile id quidemst.

I, adduce testis tecum; ego intus interim!

425

Iam et ornamentis meis et sycophantiis

Tuom exornabo uilicum. Propera atque abi.

Fugio. Meum est istuc magis officium quam tuom.

Egone, egone, si istuc lepide ecfexis - I modo.

Vt non ego te hodie - Abi modo. Emittam manu -

430

I modo. Non hercle meream - oh - uah - Abi modo.

Quantum Accheruntest mortuorum. Etiamne abis?

Neque quantum aquaist in mari - Abiturun es?

Neque nubes omnes quantumst - Pergin pergere?

Neque stellae in caelo - Pergin auris tundere?

435

Neque hoc neque illuc neque - enim uero serio -

Neque hercle uero - quid opust uerbis? Quippini?

Quod uno uerbo - dicere hic quidueis licet -

Neque hercle uero serio - scin quomodo?

Ita me di amabunt - uin bona dicam fide?

440

Quod hic inter nos liceat - ita me Iuppiter -

Scin quam uidetur? credin quod ego fabuler?

Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero;

Nam isti quidem hercle orationi Oedipo

Opust coniectore, qui Sphingi interpres fuit. -

445

Illic hinc iratus abiit. Nunc mihi cautio est

Ne meamet culpa meo amori obiexim moram.

Ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet

Me oboedientem esse seruo liberum. -

Di illum infelicent omnes qui post hunc diem

450

Leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam

Quiue ullum turis granum sacruficauerit.

Nam ego hodie infelix dis meis iratissumis

Sex immolaui agnos nec potui tamen

Propitiam Venerem facere uti esset mihi.

455

Quoniam litare nequeo, abii illim ilico

Iratus, uotui exta prosicarier;

456a

[Neque ea poricere uolui, quoniam non bona | \< dixit: deam esse indignam credidi.]

Eo pacto auarae Veneri pulchre adii manum.

Quando id quod sat erat satis habere noluit,

Ego pausam feci. Sic ago, sic me decet.

460

Ego faxo posthac di deaeque ceteri

Contentiores mage erunt atque auidi minus,

Quom scibunt Veneri ut adierit leno manum.

Condigne haruspex, non homo trioboli,

Omnibus in extis aibat portendi mihi

465

Malum damnumque et deos esse iratos mihi.

Quid ei diuini aut humani aequomst credere?

Mina mihi argenti dono postilla datast.

Sed quaeso, ubinam illic restitit miles modo

Quei hanc mihi donauit, quem ego uocaui ad prandium?

470

Sed eccum incedit. Ita ut occepi dicere,

Lenulle, de illac pugna Pentetronica,

Quom sexaginta milia hominum uno die

Volaticorum manibus occidi meis.

Volaticorum - hominum? Ita deico quidem.

475

An, opsecro, usquam sunt homines uolatici?

Fuere. Verum ego interfeci. Quo modo

Potuisti? Dicam. Viscum legioni dedi

Fundasque; eo praesternebant folia farferi.

Quoi rei? †Ne ad fundas uiscus adhaeresceret†.

480

Perge. Optume hercle peiieras. Quid postea?

In fundas uisci indebant grandiculos globos,

Eo illos uolantis iussi funditarier.

Quid multa uerba? Quemquem uisco offenderant,

485

Tam crebri ad terram reccidebant quam pira.

Vt quisque acciderat, eum necabam ilico

Per cerebrum pinna sua sibi quasi turturem.

Si hercle istuc umquam factum est, tum me Iuppiter

Faciat ut semper sacruficem nec umquam litem.

490

An mi haec non credis? Credo, ut mi aequomst credier.

Age eamus intro. Dum exta referuntur, uolo

Narrare tibi etiam unam pugnam. Nil moror.

Ausculta. Non hercle auscultabo. Quo modo?

Colaphis quidem hercle tuom iam dilidam caput,

495

Nisi aut auscultas aut - is in malam crucem.

Malam crucem ibo potius. Certumnest tibi?

Certum. Tum tu igitur die bono, Aphrodisiis,

Addice tuam mihi meretricem minusculam.

Ita res diuina mihi fuit: res serias

500

Omnis extollo ex hoc die in alium diem.

Profestos festos habeam decretum est mihi.

Nunc hinc eamus intro. Sequere hac me. - Sequor.

In hunc diem iam tuos sum mercennarius. -

Ita me di ament, tardo amico nihil est quicquam nequius,

505

Praesertim homini amanti, qui quidquid agit properat omnia.

Sicut ego hos duco aduocatos, homines spissigradissumos,

Tardiores quam corbitae sunt in tranquillo mari.

Atque equidem hercle dedita opera amicos fugitaui senes:

Scibam aetati tardiores, metui meo amori moram.

510

Nequiquam hos procos mi elegi loripedes, tardissumos.

Quin si ituri hodie estis, ite, aut ite hinc in malam crucem.

Sicine oportet ire amicos homini amanti operam datum?

Nam istequidem gradus succretust cribro pollinario;

Nisi cum pedicis condidicistis istoc grassari gradu.

515

Heus tu, quamquam nos uidemur tibi plebeii et pauperes,

Si nec recte dicis nobis diues de summo loco,

Diuitem audacter solemus mactare infortunio.

Nec tibi nos obnoxii istuc quid tu ames aut oderis:

Quom argentum pro capite dedimus, nostrum dedimus, non tuom

520

Liberos nos esse oportet. Nos te nihili pendimus,

Ne tuo nos amori seruos esse addictos censeas.

Liberos homines per urbem modico magis par est gradu

Ire, seruoli esse duco festinantem currere.

Praesertim in re populi placida atque interfectis hostibus

525

Non decet tumultuari. Sed si properabas magis,

Pridie nos te aduocatos huc duxisse oportuit.

Ne tu opinere, hau quisquam hodie nostrum curret per uias

Neque nos populus pro cerritis insectabit lapidibus.

At si ad prandium me in aedem uos dixissem ducere,

530

Vinceretis ceruom cursu uel gralatorem gradu;

Nunc uos quia mihi aduocatos dixi et testis ducere,

Podagrosi estis ac uicistis cocleam tarditudine.

An uero non iusta caussa est qur curratur celeriter

Vbi bibas, edas de alieno quantum ueis usque ad fatim,

535

Quod tu inuitus numquam reddas domino de quoio ederis?

Sed tamen cum eo cum quiqui, quamquam sumus pauperculi,

Est domi quod edimus, ne nos tam contemptim conteras.

Quidquid est pauxillulum illuc, omne nostrum id intus est,

Neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat.

540

Tua caussa nemo nostrorumst suos rupturus ramites.

Nimis iracundi estis: equidem haec uobis dixi per iocum.

Per iocum itidem dictum habeto quae nos tibi respondimus.

Opsecro hercle, operam celocem hanc mihi, ne corbitam date;

Adtrepidate saltem, nam uos adproperare hau postulo.

545

Si quid tu placide otioseque agere uis, operam damus;

Si properas, cursores meliust te aduocatos ducere.

Scitis rem, narraui uobis quod uostra opera mi opus siet,

De lenone hoc qui me amantem ludificatur tam diu,

Ei paratae ut sint insidiae de auro et de seruo meo.

550

Omnia istaec scimus iam nos, si hi spectatores sciant;

Horunc hic nunc caussa haec agitur spectatorum fabula:

Hos te satius est docere, ut, quando agas, quid agas sciant.

Nos tu ne curassis: scimus rem omnem, quippe omnes simul

Dedicimus tecum una, ut respondere possimus tibi.

555

Ita profecto est. Sed agite igitur, ut sciam uos scire, rem

Expedite et mihi quae uobis dudum dixi dicite.

Itane? Temptas an sciamus? Non meminisse nos ratus

Quo modo trecentos Philippos Collybisco uilico

Dederis, quos deferret huc ad lenonem inimicum tuom,

560

Isque se ut adsimularet peregrinum esse aliunde ex alio oppido?

Vbi is detulerit, tu eo seruom quaesitum aduentes tuom

Cum pecunia. Meministis memoriter, seruastis me.

Ille negabit: Milphionem quaeri censebit tuom;

Id duplicabit omne furtum. Leno addicetur tibi.

565

Ad eam rem nos esse testis uis tibi. Tenetis rem.

Vix quidem hercle, ita pauxilla est, digitulis primoribus.

Hoc cito et cursim est agendum. Propera iam quantum potest.

Bene uale igitur. Te aduocatos meliust celeris ducere;

Tardi sumus nos. Optume itis, pessume hercle dicitis.

570

Quin etiam deciderint femina uobis in talos uelim.

At edepol nos tibi in lumbos linguam atque oculos in solum.

Heia! Hau uostrumst iracundos esse quod dixi ioco.

Nec tuom quidem est amicis per iocum iniuste loqui.

Mittite istaec. Quid uelim uos scitis. Callemus probe:

575

Lenonem ut peiiurum perdas, id studes. Tenetis rem.

Eugae! Opportune egrediuntur Milphio una et uilicus.

Basilice exornatus cedit et fabre ad fallaciam.

Iam tenes praecepta in corde? Pulchre. Vide sis calleas.

Quid opust uerbis? Callum aprugnum callere aeque non sinam.

580

Fac modo ut condocta tibi sint dicta ad hanc fallaciam.

Quin edepol condoctior sum quam tragoedi aut comici.

Probus homost. Adeamus propius. Adsunt testes. Tot quidem

Non potuisti adducere homines magis ad hanc rem idoneos.

Nam istorum nullus nefastust: comitiales sunt meri;

585

Ibi habitant, ibi eos conspicias quam praetorem saepius.

Hodie iuris coctiores non sunt qui litis creant

Quam hi sunt qui, si nihil est quicum litigent, litis emunt.

Di te perdant! Vos quidem hercle - cum eo cum quiqui tamen

Et bene et benigne facitis quom ero amanti operam datis.

590

Sed isti iam sciunt negoti quid sit? Omne in ordinem.

Tum uos animum aduortite igitur. Hunc uos lenonem Lycum

Nouistis? Facile. At pol ego eum qua sit facie nescio.

Eum mihi uolo demonstretis hominem. Nos curabimus.

Satis praeceptumst. Hic trecentos nummos numeratos habet.

595

Ergo nos inspicere oportet istuc aurum, Agorastocles,

Vt sciamus quid dicamus mox pro testimonio.

Agite, inspicite. Aurum est profecto hic, spectatores, comicum:

Macerato hoc pingues fiunt auro in barbaria boues;

Verum ad hanc rem agundam Philippum est: ita nos adsimulabimus.

600

Sed ita adsimulatote quasi ego sim peregrinus. Scilicet,

Et quidem quasi tu nobiscum adueniens hodie oraueris

Liberum ut commostraremus tibi locum et uoluptarium

Vbi ames, potes, pergraecere. Eu edepol mortalis malos!

Ego enim docui. Quis te porro? Agite intro abite, Agorastocles,

605

Ne hic uos mecum conspicetur leno neu fallaciae

Praepedimentum obiciatur. Hic homo sapienter sapit.

Facite quod iubet. Abeamus. Sed uos - Satis dictumst. Abi.

Abeo. Quaeso, di inmortales, quin abis? abeo. - Sapis.

St!

609a

Tace. Quid est? fores hae fecerunt magnum flagitium modo.

610

Quid <id> est flagiti? Crepuerunt clare. Di te perduint!

Pone nos recede. Fiat. Nos priores ibimus.

Faciunt scurrae quod consuerunt: pone sese homines locant.

Illic homo est qui egreditur leno. Bonus est, nam similis malist.

Iam nunc ego illic egredienti sanguinem exsugam procul.

615

Iam ego istuc reuortar, miles: conuiuas uolo

Reperire nobis commodos qui una sient;

Interibi attulerint exta, eadem mulieres

Iam ab re diuina credo apparebunt domi.

Sed quid huc tantum hominum incedunt? ecquidnam adferunt?

620

Et ille chlamydatus quisnam est qui sequitur procul?

Aetoli ciues te salutamus, Lyce,

Quamquam hanc salutem ferimus inuiti tibi et

622a

Quamquam bene uolumus leniter lenonibus.

Fortunati omnes sitis, quod certo scio

Nec fore nec Fortunam id situram fieri.

625

Istic est thensaurus stultis in lingua situs,

Vt quaestui habeant male loqui melioribus.

Viam qui nescit qua deueniat ad mare,

Eum oportet amnem quaerere comitem sibi.

Ego male loquendi uobis nesciui uiam:

630

Nunc uos mihi amnes estis; uos certum est sequi:

Si bene dicetis, uostra ripa uos sequar,

Si male dicetis, uostro gradiar limite.

Malo bene facere tantumdemst periculum

Quantum bono male facere. Qui uero? Scies.

635

Malo si quid bene facias, beneficium interit;

Bono si quid male facias, aetatem expetit.

Facete dictum! Sed quid istuc ad me attinet?

Quia nos honoris tui caussa ad te uenimus,

Quamquam bene uolumus leniter lenonibus.

640

Si quid boni adportatis, habeo gratiam.

Boni de nostro tibi nec ferimus nec damus

Neque pollicemur neque adeo uolumus datum.

Credo hercle uobeis: ita uostra est benignitas.

Sed quid nunc uoltis? Hunc chlamydatum quem uides,

645

Ei Mars iratust. Capiti uostro istuc quidem!

Nunc hunc, Lyce, ad te diripiundum adducimus.

Cum praeda hic hodie incedet uenator domum:

Canes compellunt in plagas lepide lupum.

Quis hic est? Nescimus nos quidem istum qui siet;

650

Nisi dudum mane ut ad portum processimus,

Atque istunc e naui exeuntem oneraria

Videmus. Adiit ad nos extemplo exiens;

Salutat, respondemus. Mortalis malos!

Vt ingrediuntur docte in sycophantiam!

655

Quid deinde? Sermonem ibi nobiscum copulat.

Ait se peregrinum esse, huius ignarum oppidi;

Locum sibi uelle liberum praeberier

Vbi nequam faciat. Nos hominem ad te adduximus.

Tu sei te di amant, agere tuam rem occasiost.

660

Itane ille est cupiens? Aurum habet. Praeda haec meast.

Potare, amare uolt. Locum lepidum dabo.

At enim hic clam, furtim esse uolt, ne quis sciat

Neue arbiter sit. Nam hic latro in Sparta fuit,

Vt quidem ipse nobeis dixit, apud regem Attalum;

665

Inde nunc aufugit, quoniam capitur oppidum.

Nimis lepide de latrone, de Sparta optume.

Di deaeque uobis multa bona dent, quom mihi

Et bene praecipitis et bonam praedam datis.

Immo ut ipse nobis dixit, quo accures magis,

670

Trecentos nummos Philippos portat praesidi.

Rex sum, si ego illunc hodie ad me hominem adlexero.

Quin hicquidem tuos est. Opsecro hercle hortamini,

Vt deuortatur ad me in hospitium optumum.

Neque nos hortari neque dehortari decet

675

Hominem peregrinum: tuam rem tu ages, si sapis.

Nos tibi palumbem ad aream usque adduximus:

Nunc te illum meliust capere, si captum esse uis.

Iamne itis? Quid quod uobeis mandaui, hospites?

Cum illoc te meliust tuam rem, adulescens, loqui:

680

Illic est ad istas res probus quas quaeritas.

Videre equidem uos uellem quom huic aurum darem.

Illinc procul nos istuc inspectabimus.

Bonam dedistis mihi operam. It ad me lucrum.

Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus.

685

Blande hominem compellabo. Hospes hospitem

Salutat. Saluom te aduenire gaudeo.

Multa tibi di dent bona, quom me saluom esse uis.

Hospitium te aiunt quaeritare. Quaerito.

Ita illi dixerunt quei hinc a me abierunt modo,

690

Te quaeritare a muschis. Minime gentium.

Quid ita? Quia <a> muscis si mi hospitium quaererem,

Adueniens irem in carcerem recta uia.

Ego id quaero hospitium ubi ego curer mollius

Quam regi Antiocho oculi curari solent.

695

Edepol ne tibi illum possum festiuom dare,

Siquidem potes esse te pati in lepido loco,

In lecto lepide strato lepidam mulierem

Complexum contrectare. Is, leno, uiam.

Vbi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio,

700

Vetustate uino edentulo aetatem inriges;

Ibi ego te repplebo usque unguentum geumatis,

Quid multa uerba? Faciam, ubi tu laueris,

Ibi ut balineator faciat unguentariam.

Sed haec latrocinantur quae ego dixi omnia.

705

Quid ita? Quia aurum poscunt praesentarium.

Quin hercle accipere tu non mauis quam ego dare.

Quid si euocemus huc foras Agorastoclem,

Vt ipsus testis sit sibi certissumus?

Heus tu, qui furem captas, egredere ocius,

710

Vt tute inspectes aurum lenoni dare.

Quid est? Quid uoltis, testes? Specta ad dexteram.

Tuos seruos aurum ipsi lenoni dabit.

Age, accipe hoc sis: heic sunt numerati aurei

Trecenti nummi qui uocantur Philippei.

715

Hinc me procura; propere hosce apsumi uolo.

Edepol fecisti prodigum promum tibi.

Age, eamus intro. Te sequor. Age, age, ambula,

Ibi quae relicua alia fabulabimur.

Eadem narrabo tibi res Spartiaticas.

720

Quin sequere me ergo. - Abduc intro. Addictum tenes. -

Quid nunc mi auctores estis? Vt frugi sies.

Quid si animus esse non sinit? Esto ut sinit.

Vidistis leno quom aurum accepit? Vidimus.

Eum uos meum esse seruom scitis? Sciuimus.

725

Rem aduorsus populi saepe leges? Sciuimus.

Em istaec uolo ergo uos commeminisse omnia,

Mox ad praetorem quom usus ueniet. Meminimus.

Quid si recenti re aedis pultem? Censeo.

Si pultem, non recludet? Panem frangito.

730

Si exierit leno, censen hominem interrogem

Meus seruos ad eum ueneritne? Quippini?

Cum auri ducentis nummis Philippis? Quippini?

Ibi extemplo leno errabit. Qua de re? Rogas?

Quia centum nummis minus dicetur. Bene putas.

735

Alium censebit quaeritari. Scilicet.

Extemplo denegabit. Iuratus quidem.

Homo furti sese astringet - Hau dubium id quidemst.

Quantumquantum ad eum erit delatum. Quippini?

Diespiter uos perduit! Te quippini?

740

Ibo et pultabo ianuam. Ita, quippini?

Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores.

Foras egredier uideo lenonem Lycum.

Adeste quaeso. Quippini? * Si uoles

Operire capita, ne nos leno nouerit,

745

Qui illi malae rei tantae fuimus inlices.

Suspendant omnes nunciam se haruspices

Quam ego illis posthac quod loquantur creduam,

Qui in re diuina dudum dicebant mihi

Malum damnumque maxumum portendier:

750

Is explicaui meam rem postilla lucro.

Saluos sis, leno. Di te ament, Agorastocles.

Magis me benigne nunc salutas quam antidhac.

Tranquillitas euenit quasi naui in mari:

Vtquomque est uentus exim uelum uortitur.

755

Valeant apud te quos uolo; atque hau te uolo.

Valent ut postulatumst, uerum non tibi.

Mitte ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam,

Die festo celebri nobilique Aphrodisiis.

Calidum prandisti prandium hodie? Dic mihi.

760

Quid iam? Quia os nunc frigefactas, quom rogas.

Hoc age sis, leno. Seruom esse audiui meum

Apud te. Apud me? Numquam factum reperies.

Mentire. Nam ad te uenit aurumque attulit.

Ita mi renuntiatumst, quibus credo satis.

765

Malus es, captatum me aduenis cum testibus.

Tuorum apud me nemost nec quicquam tui.

Mementote illuc, aduocati. Meminimus.

Hahahae! Iam teneo quid sit, perspexi modo.

Hi qui illum dudum conciliauerunt mihi

770

Peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur,

Me esse hos trecentos Philippos facturum lucri.

Nunc hunc inimicum quia esse sciuerunt mihi,

Eum adlegarunt suom qui seruom diceret

Cum auro esse apud me; compositast fallacia

775

Vt eo me priuent atque inter se diuidant.

Lupo agnum eripere postulant. Nugas agunt.

Negasne apud te esse aurum nec seruom meum?

Nego: et negando, si quid refert, aruio.

Periisti, leno. Nam istest huiius uilicus

780

Quem tibi nos esse Spartiatem diximus,

Qui ad te trecentos Philippeos modo detulit.

Idque in istoc adeo aurum inest marsuppio.

Vae uostrae aetati! Id quidem <in> mundo est tuae.

Age omitte actutum, furcifer, marsuppium:

785

Manufesto fur es. Mihi quaeso hercle operam date

Dum me uideatis seruom ab hoc abducere. -

Nunc pol ego perii certo, haud arbitrario.

Consulto hoc factum est mihi ut insidiae fierent.

Sed quid ego dubito fugere hinc in malam crucem

790

Prius quam hinc optorto collo ad praetorem trahor?

Eheu! Quom ego habui hariolos haruspices;

Qui si quid bene promittunt, perspisso euenit,

Id quod mali promittunt, praesentariist.

Nunc ibo, amicos consulam quo me modo

795

Suspendere aequom censeant potissumum. -

Age tu progredere, ut uideant te ire istinc foras.

Estne hic meus seruos? Sum hercle uero, Agorastocles.

Quid nunc, sceleste leno? Quicum litigas

Apscessit. Vtinam hinc abierit malam crucem!

800

Ita nos uelle aequom est. Cras susscribam homini dicam.

Numquid me? Apscedas, sumas ornatum tuom.

Non sum nequiquam miles factus; paullulum

Praedae intus feci: dum lenonis familia

Dormitat, extis sum satur factus probe.

805

Apscedam hinc intro. - Factum a uobis comiter.

Bonam dedistis, aduocati, operam mihi.

Cras mane, quaeso, in comitio estote obuiam.

Tu sequere me intro. Vos ualete. - Et tu uale.

Iniuriam illic insignite postulat:

810

Nostro seruire nos sibi censet cibo.

Verum ita sunt * isti nostri diuites:

Si quid bene facias, leuior pluma est gratia,

Si quid peccatumst, plumbeas iras gerunt.

Domos abeamus nostras, sultis, nunciam,

815

Quando id quoi rei operam dedimus impetrauimus,

Vt perderemus corruptorem ciuium. -

Exspecto quo pacto meae techinae processurae sient.

Studeo hunc lenonem perdere, ut meum erum miserum macerat,

Is me autem porro uerberat, incursat pugnis, calcibus:

820

Seruire amanti miseria est, praesertim qui quod amat caret.

Attat! E fano recipere uideo se Syncerastum,

Lenonis seruom; quid habeat sermonis auscultabo.

Satis spectatum est, deos atque homines eius neclegere gratiam,

Quoi homini erus est consimilis uelut ego habeo hunc huiusmodi.

825

Neque peiiurior neque peior alter usquam est gentium

Quam erus meus est, neque tam luteus neque tam caeno conlitus.

Ita me di ament, uel in lautumiis uel in pistrino mauelim

Agere aetatem praepeditus latere forti ferreo

Quam apud lenonem hunc seruitutem colere. Quid illuc est genus,

830

Quae illic hominum corruptelae fiunt! Di uostram fidem!

Quoduis genus ibi hominum uideas quasi Accheruntem ueneris,

Equitem, peditem, libertinum, furem an fugitiuom uelis,

Verberatum, uinctum, addictum: qui habet quod det, utut homo est,

Omnia genera recipiuntur; itaque in totis aedibus

835

Tenebrae, latebrae, bibitur, estur quasi in popina, hau secus.

Ibi tu uideas litteratas fictilis epistulas,

Pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris:

Ita uinariorum habemus nostrae dilectum domi.

Omnia edepol mira sunt nisi erus hunc heredem facit,

840

Nam id quidem, illi, uti meditatur, uerba facit emortuo.

Et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens.

Haec quom hic uideo fieri, crucior: pretiis emptos maxumis

Apud nos expeculiatos seruos fieri suis eris.

Sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit.

845

Proinde habet orationem quasi ipse sit frugi bonae,

Qui ipsus hercle ignauiorem potis est facere Ignauiam.

Nunc domum haec ab aedi Veneris refero uasa, ubi hostiis

Erus nequiuit propitiare Venerem suo festo die.

Lepidam Venerem! Nam meretrices nostrae primis hostiis

850

Venerem placauere extemplo. O lepidam Venerem denuo!

Nunc domum ibo. Heus, Synceraste! Syncerastum qui uocat?

Tuos amicus. Haud amice facis qui cum onere offers moram.

At ob hanc moram tibi reddam operam ubi uoles, ubi iusseris.

Habe rem pactam. Si futurumst, do tibi operam hanc. Quo modo?

855

Vt enim ubi mihi uapulandum sit, tu corium sufferas.

Apage, nescio quid uiri sis. Malus sum. Tibi sis. Te uolo.

At onus urget. At tu appone et respice ad me. Fecero,

Quamquam haud otiumst. Saluos sis, Synceraste. O Milphio,

Di omnes deaeque ament - quemnam hominem? Nec te nec me, Milphio:

860

Neque erum meum adeo. Quem ament igitur? Aliquem id dignus qui siet.

Nam nostrorum nemo dignust. Lepide loquere. Me decet.

Quid agis? Facio quod manufesti moechi hau ferme solent.

Quid id est? Refero uasa salua. Di te et tuom erum perduint!

Me non perdent; illum ut perdant facere possum, si uelim,

865

Meum erum ut perdant, nei mihi metuam. Milphio. Quid id est? Cedo.

Malus es? Malus sum. Male mihi est. Memoradum, num esse aliter decet?

Quid est quod male sit tibi, quoi domi sit quod edis, quod ames adfatim,

Neque triobolum ullum amicae das et ductas gratieis?

Diespiter me sic amabit - Vt quidem edepol dignus es.

870

Vt ego hanc familiam interire cupio. Adde operam, si cupis.

Sine pinnis uolare hau facilest: meae alae pinnas non habent.

Nolito edepol deuellisse: iam his duobus mensibus

Volucres tibi erunt tuae hirquinae. I malam rem! I tu atque erus.

Verum. Enim qui homo eum norit, norit. Cito homo peruorti potest.

875

Quid iam? Quasi tu tacere quicquam potis sis. Rectius

Tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri.

Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te nouerim.

Crede audacter meo periclo. Male credam et credam tamen.

Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem? Scio.

880

Propter amorem - Omnem operam perdis. Quid iam? Quia doctum doces.

Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quod possiet

Facere faciat male, eius merito? Tum autem si quid tu adiuuas,

Eo facilius facere poterit. At ego hoc metuo, Milphio.

Quid est quod metuas? Dum ero insidias paritem, ne me perduim.

885

Si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat,

Continuo is me ex Syncerasto crurifragium fecerit.

Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior,

Nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet

Id esse facinus ex ted ortum. Male credam et credam tamen.

890

Sed hoc tu tecum tacitum habeto. Fide non melius creditur.

Loquere (locus occasioque est) libere: hic soli sumus.

Erus si tuos uolt facere frugem, meum erum perdet. Qui id potest?

Facile. Fac ergo id "facile" noscam ego, ut ille possit noscere.

Quia Adelphasium, quam erus deamat tuos, ingenuast. Quo modo?

895

Eodem quo soror illius altera Anterastilis.

Cedo qui id credam. Quia illas emit in Anactorio paruolas

De praedone Siculo. Quanti? Duodeuiginti minis,

Duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam.

Et ille qui eas uendebat dixit se furtiuas uendere:

900

Ingenuas Carthagine aibat esse. Di uostram fidem!

Nimium lepidum memoras facinus. Nam erus meus Agorastocles

Ibidem gnatust, inde surruptus fere sexennis, postibi

Qui eum surrupuit huc deuexit meoque ero eum hic uendidit.

Is in diuitias homo adoptauit hunc quom diem obiit suom.

905

Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas adserat,

Suas popularis, liberali caussa. Tacitus? Tace modo.

Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit.

Quin prius disperibit faxo quam unum calcem ciuerit.

Ita paratumst. Ita di faxint ne apud lenonem hunc seruiam!

910

Qui hercle conlibertus meus faxo tu eris, sei di uolent.

Ita di faxint! Numquid aliud me morare, Milphio?

Valeas beneque ut tibi sit. Pol istuc tibi et tuost ero in manu.

Vale et haec cura clanculum ut sint dicta. Non dictumst. Vale.

At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur. Lepidus quom mones.

915

Et ita hoc fiet. Proba materies data est, si probum adhibes fabrum.

Potin ut taceas? Taceo atque abeo. - Mihi commoditatem creas.

Illic hinc abiit. Di inmortales meum erum seruatum uolunt

Et hunc disperditum lenonem: tantum eum instat exiti.

Satine priuquam unumst iniectum telum, iam instat alterum?

920

Ibo intro haec ut meo ero memorem. Nam huc si ante aedis euocem,

Quae audiuistis modo, nunc si eadem hic iterum iterem, inscitiast.

Ero uni potius intus ero odio quam hic sim uobis omnibus. -

[Di inmortales, quanta clades, quanta aduentat calamitas | \(T)\Hodie ad hunc lenonem! Sed ego nunc est quom me commoror. | \(T)\Ita negotium institutumst, non datur cessatio; | \(T)\Nam et hoc docte consulendum quod modo concreditumst | \(T)\Et illud autem inseruiendumst consilium uernaculum. | \(T)\Remora si sit, qui malam rem mihi det merito fecerit. | \(T)\Nunc intro ibo: dum erus adueniat a foro, opperiar domi. -]

[Ythalonimualonuthsicorathisymacomsyth

925

Chymlachchunythmumysthyalmycthybaruimysehi

Liphocanethythbynuthiiadedinbynuii

Bymarobsyllohomalonimuybymysyrthoho

Bythlymmothynnoctothuulechantidamaschon

Yssidobrimthyfel yth chyl ys chon chem liful

930

Yth binim ysdybur thinnochotnuagorastocles

Ythemanethihychirsaelychotsithnaso

Bynnyydchilluchilygubulimlasibitthym

Bodialytheraynnynuyslymmonchothiusim]

Ythalonimualoniuthsicorathiisthymhimihymacomsyth

935

Combaepumamitalmetlotiambeat

Iulecantheconaalonimbalumbar dechor

Bats .... hunesobinesubicsillimbalim

Esseantidamossonalemuedubertefet

Donobun.huneccilthumucommucroluful

940

Altanimauosduberithemhuarcharistolem

Sittesedanecnasotersahelicot

Alemusdubertimurmucopsuistiti

Aoccaaneclictorbodesiussilimlimmimcolus

Deos deasque ueneror qui hanc urbem colunt

945

Vt quod de mea re huc ueni rite uenerim,

Measque hic ut gnatas et mei fratris filium

Reperire me siritis, di uostram fidem!

[Quae mihi surruptae sunt et fratris filium.]

Sed hic mihi antehac hospes Antidamas fuit;

950

Eum fecisse aiunt sibi quod faciundum fuit.

Eius filium esse hic praedicant Agorastoclem:

Ad eum hospitalem hanc tesseram mecum fero;

Is in hisce habitare monstratust regionibus.

Hos percontabor qui hinc egrediuntur foras.

955

Ain tu tibi dixe Syncerastum, Milphio,

Eas esse ingenuas ambas surrupticias

Carthaginiensis? Aio, et, si frugi esse uis,

Eas liberali iam adseres caussa manu.

Nam tuom flagitiumst tuas te popularis pati

960

Seruire ante oculos, domi quae fuerint liberae.

Pro di inmortales, opsecro uostram fidem!

Quam orationem hanc aures dulcem deuorant?

Cretast * profecto horum hominum oratio.

Vt mi apsterserunt omnem sorditudinem!

965

Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes.

Quid tu mihi testis? Quin tu insistis fortiter?

Aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi.

Incipere multost quam impetrare facilius.

Sed quae illaec auis est quae huc cum tunicis aduenit?

970

Numnam in balineis circumductust pallio?

Facies quidem edepol Punicast. Guggast homo.

Seruos quidem edepol ueteres antiquosque habet

Qui scis? Viden omnis sarcinatos consequi?

Atque ut opinor digitos in manibus non habent.

975

Quid iam? Quia incedunt cum anulatis auribus.

Adibo hosce atque appellabo Punice.

Si respondebunt, Punice pergam loqui;

Si non, tum ad horum mores linguam uortero.

Quid ais tu? Ecquid commeministi Punice?

980

Nihil edepol. Nam qui scire potui, dic mihi,

Qui illim sexennis perierim Carthagine?

Pro di inmortales! plurumei ad illunc modum

Periere pueri liberi Carthagine.

Quid ais tu? Quid uis? Vin appellem hunc Punice?

985

An scis? Nullus me est hodie Poenus Poenior.

Adei atque appella quid uelit, quid uenerit,

Qui sit, quoiatis, unde sit: ne parseris.

Auo. Quoiates estis aut quo ex oppido?

Annobynmytthymballebechaedreanech.

990

Quid ait? Hannonem se esse ait Carthagine,

Carthaginiensis Mytthumballis filium.

Auo. Salutat. Donni. Doni uolt tibi

Dare hic nescioquid. Audin pollicitarier?

Saluta hunc rusus Punice uerbis meis.

995

Auo donnim inquit hic tibi uerbis suis.

Meharbocca. Istuc tibi sit potius quam mihi.

Quid ait? Miseram esse praedicat buccam sibi.

Fortasse medicos nos esse arbitrarier.

†si est†, nega esse; nolo ego errare hospitem.

1000

Audin tu? rufeennycchoissam. Sic uolo

Profecto uera cuncta huic expedirier.

Roga numquid opus sit. Tu qui sonam non habes,

Quid in hanc uenistis urbem aut quid quaeritis?

Muphursa. Quid ait? Miuulechianna. Quid uenit?

1005

Non audis? Mures Africanos praedicat

In pompam ludis dare se uelle aedilibus.

Lechlachananilimniichot. Quid nunc ait?

Ligulas, canalis ait se aduexisse et nuces:

Nunc orat operam ut des sibi, ut ea ueneant.

1010

Mercator credo est. Assam. Aruinam quidem.

Palumergadetha. Milphio, quid nunc ait?

Palas uendundas sibi ait et mergas datas,

Ad messim credo, nisi quid tu aliud sapis,

Vt hortum fodiat atque ut frumentum metat.

1015

Quid istuc ad me? Certiorem te esse uolt,

Ne quid clam furtim se accepisse censeas.

Muphonnimsycorathim. Hem! Caue sis feceris

Quod hic te orat. Quid ait aut quid orat? Expedi.

Sub cratim ut iubeas se supponi atque eo

1020

Lapides imponi multos, ut sese neces.

Gunebelbalsameniyrasa. Narra, quid est?

Quid ait? Non hercle nunc quidem quicquam scio.

At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar.

Seruom hercle te esse oportet et nequam et malum,

1025

Hominem peregrinum atque aduenam qui inrideas.

At hercle te hominem et sycophantam et subdolum,

Qui huc aduenisti nos captatum, migdilix,

Bisulci lingua quasi proserpens bestia.

Maledicta hinc aufer, linguam compescas face.

1030

Maledicere huic temperabis, si sapis.

Meis consanguineis nolo te iniuste loqui.

Carthagini ego sum gnatus, ut tu sis sciens.

O mi popularis, salue! Et tu edepol, quisquis es.

Et si quid opus est, quaeso, dic atque impera

1035

Popularitatis caussa. Habeo gratiam.

[Verum ego hic hospitium habeo: Antidamae filium

Quaero (commostra si nouisti) Agorastoclem.]

Sed ecquem adulescentem tu hic nouisti Agorastoclem?

Siquidem Antidamai quaeris adoptaticium,

1040

Ego sum ipsus quem tu quaeris. Hem! Quid ego audio?

Antidamae gnatum me esse. Si itast, tesseram

Conferre si uis hospitalem, eccam attuli.

Agedum huc ostende. Est par probe. Nam habeo domi.

O mi hospes, salue multum! Nam mi tuos pater

1045

Patritus †ergo† hospes Antidamas fuit.

Haec mi hospitalis tesseri cum illo fuit.

Ergo hic apud med hospitium praebebitur.

Nam hau repudio hospitium neque Carthaginem.

Inde sum oriundus. Di dent tibi omnes quae uelis!

1050

Quid ais? Qui potuit fieri uti Carthagini

Gnatus sis? Hic autem habuisti Aetolum patrem.

Surruptus sum illim. Hic me Antidamas hospes tuos

Emit et is me sibi adoptauit filium.

Demarcho item ipse fuit adoptaticius.

1055

Sed mitto de illoc, ad te redeo. Dic mihi,

Ecquid meministi tuom parentum nomina,

Patris atque matris? Memini. Memoradum mihi,

Si noui forte aut si sunt cognati mihi.

Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater.

1060

Patrem atque matrem uiuerent uellem tibi.

An mortui sunt? Factum, quod ego aegre tuli.

Nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit;

Pater tuos, is erat frater patruelis meus,

Et is me heredem fecit quom suom obiit diem,

1065

Quo priuatum med aegre patior mortuo.

Sed si ita est, ut tu sis Iahonis filius,

Signum esse oportet in manu laeua tibi,

Ludenti puero quod memordit simia.

Ostende: inspiciam. †Aperi. Audi atque adest†.

1070

Mi patrue, salue. Et tu salue, Agorastocles.

Iterum mihi gnatus uideor quom te repperi.

Pol istam rem uobis bene euenisse gaudeo.

Sed te moneri num neuis? Sane uolo.

Paterna oportet filio reddi bona.

1075

Aequomst habere hunc bona quae possedit pater.

Hau postulo aliter: restituentur omnia;

Suam sibi rem saluam sistam, si illo aduenerit.

Facito sis reddas, etsi hic habitabit, tamen.

Quin mea quoque iste habebit, si quid me fuat.

1080

Festiuom facinus uenit mihi in mentem modo.

Quid id est? Tua opust opera. Dic mihi, quid lubet?

Profecto uteris, ut uoles, operam meam.

Quid est negoti? Potin tu fieri subdolus?

Inimico possum, amicost insipientia.

1085

Inimicus hercle est huiius. Male faxim lubens.

Amat ab lenone hic. Facere sapienter puto.

Leno hic habitat uicinus. Male faxim lubens.

Ei duae puellae sunt meretrices seruolae

Sorores: earum hic alteram ecflictim perit

1090

Neque eam incestauit umquam. Acerba amatiost.

Hunc leno ludificatur. Suom quaestum colit.

Hic illi malam rem dare uolt. Frugist si id facit.

Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam paro,

Vt te adlegemus, filias dicas tuas

1095

Surruptasque esse paruolas Carthagine,

Manu liberali caussa ambas adseras

Quasi filiae tuae sint ambae. Intellegis?

Intellego hercle. Nam mihi item gnatae duae

Cum nutrice una surruptae sunt paruolae.

1100

Lepide hercle adsimulas. Iam in principio id mihi placet.

Pol magis quam uellem. Eu hercle mortalem catum,

Malum crudumque et callidum et subdolum!

Vt adflet, quo illud gestu faciat facilius!

Me quoque dolis iam superat architectonem.

1105

Sed earum nutrix qua sit facie mi expedi.

Statura hau magna, corpore aquilo. Ipsa east.

Specie uenusta, ore atque oculis pernigris.

Formam quidem hercle uerbis depinxti probe.

Vin eam uidere? Filias malo meas.

1110

Sed i atque uoca illam; si eae meae sunt filiae,

Si illarum est nutrix, me continuo nouerit.

Heus, ecquis hic est? Nuntiate ut prodeat

Foras Giddeneni. Est qui illam conuentam esse uolt.

Quis pultat? Qui te proxumust. Quid uis? Eho,

1115

Nouistin tu illunc tunicatum hominem qui siet?

Nam quem ego aspicio? Pro supreme Iuppiter!

Erus meus hicquidem est, mearum alumnarum pater,

Hanno Carthaginiensis. Ecce autem mala!

Praestrigiator hic quidem Poenus probust,

1120

Perduxit omnis ad suam sententiam.

O mi ere, salue, Hanno insperatissume

Mihi tuisque filiis, salue atque - eho,

Mirari noli neque me contemplarier.

Cognoscin Giddenenem ancillam tuam?

1125

Noui. Sed ubi sunt meae gnatae? Id scire expeto.

Apud aedem Veneris. Quid ibi faciunt? Dic mihi.

Aphrodisia hodie Veneris est festus dies:

Oratum ierunt deam ut sibi esset propitia.

Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest.

1130

Eho an huius sunt illae filiae? Ita ut praedicas.

Tua pietas nobis plane auxilio fuit,

Quom huc aduenisti hodie in ipso tempore;

Namque hodie earum mutarentur nomina

Facerentque indignum genere quaestum corpore.

1135

Auonesilli. Hauonbanesilliimustine.

Mepsietenestedumetalannacestimim.

Quid illi locuti sunt inter se? Dic mihi.

Matrem hic salutat suam, haec autem hunc filium.

Tace atque parce muliebri supellectili.

1140

Quae east supellex? Clarus clamor. Sine modo.

Tu abduc hosce intro et una nutricem semul

Iube hanc abire hinc ad te. Fac quod imperat.

Sed quis illas tibi monstrabit? Ego doctissume.

Abeo igitur. Facias modo quam memores mauelim.

1145

Patruo aduenienti cena curetur uolo.

Lachanna uos, quos ego iam detrudam ad molas,

Inde porro ad puteum atque ad robustum codicem.

Ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis. -

Audin tu, patrue? Dico, ne dictum neges

1150

Tuam mihi maiorem filiam despondeas.

Pactam rem habeto. Spondesne igitur? Spondeo.

Mi patrue, salue. Nam nunc es plane meus.

Nunc demum ego cum illa fabulabor libere.

Nunc, patrue, si uis tuas uidere filias,

1155

Me sequere. Iamdudum equidem cupio et te sequor.

Quid si eamus illis obuiam? At ne interuias

Praeterbitamus metuo. Magne Iuppiter,

Restitue certas mi ex incertis nunc opes.

Egoquidem meos amores mecum confido fore,

1160

Sed eccas uideo ipsas. Haecin meae sunt filiae?

Quantae e quantillis iam sunt factae! Scin quid est?

Thraecae sunt: in celonem sustolli solent.

Opino hercle hodie, quod ego dixi per iocum,

Id euenturum esse et seuerum et serium,

1165

Vt haec inueniantur hodie esse huiius filiae.

Pol istuc quidem iam certum est. Tu istos, Milphio,

Abduce intro. Nos hasce hic praestolabimur.

Fuit hodie operae pretium quoiuis qui amabilitati animum adiceret

Oculis epulas dare, delubrum qui hodie ornatum eo uisere uenit.

1170

Deamaui ecastor illi ego hodie lepidissuma munera meretricum,

Digna diua uenustissuma, neque contempsi eiius opes hodie.

Tanta ibi copia uenustatum aderat, in suo quique loco sita munde.

Arabus, murrinus, omnis odor

1179a

Complebat. Hau sordere uisust

Festus dies, Venus, nec tuom fanum: tantus ibi clientarum erat numerus

1175

Quae ad Calydoniam uenerant Venerem. Certo enim, quod quidem ad nos duas

Attinit, praepotentes pulchre pacisque potentes, soror, fuimus,

Neque ab iuuentute inibi inridiculo habitae, quod pol, soror, ceteris omnibus factumst.

Malim istuc aliis uideatur quam uti tu te, soror, conlaudes.

Spero equidem. Et pol ego, quom ingeniis quibus sumus atque aliae gnosco;

1180

Eo sumus gnatae genere ut deceat nos esse a culpa castas.

Iuppiter, qui genus colis alisque hominum, per quem uiuimus uitalem aeuom,

Quem penes spes uitae sunt hominum omnium, da diem hunc sospitem, quaeso,

Rebus mis agundis, ut quibus annos multos carui quasque e patri-

A perdidi paruas redde is libertatem, inuictae praemium ut esse sciam pietati.

1185

Omnia faciet Iuppiter faxo, nam mihi est obnoxius et me metuit. Tace quaeso.

Ne lacruma, patrue.

1192a

Vt uolup est homini, mea soror, si quod agit cluet uictoria

Sicut nos hodie inter alias praestitimus pulchritudine.

Stulta, soror, magis es quam uolo. An tu eo pulchra uidere, opsecro,

Si tibi illi non os oblitumst fuligine? O patrue, o patrue mi!

1190

Quid est, fratris mei gnate, quid uis? Expedi.

At enim hoc uolo agas. At enim ago istuc. Patrue mi patruissume.

1197a

Quid est? Est lepida et lauta. Vt sapit!

Ingenium patris habet quod sapit.

Quae res? Iam diu edepol sapientiam tuam haec quidem abusast.

Nunc hinc sapit, hinc sentit quidquid sapit, ex meo amore.

1195

Non eo genere sumus prognatae, tam etsi sumus seruae, soror,

Vt deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat.

Multa sunt mulierum uitia, sed hoc e multis maxumumst,

Quom sibi nimis placent minuque addunt operam uti placeant uiris.

Nimiae uoluptatist quod in extis nostris portentumst, soror,

1200

Quod haruspex de ambabus dixit - Velim de me quid dixerit.

Nos fore inuito domino nostro diebus paucis liberas.

Id ego, nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio.

Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio,

Libertatem, quia me amare hanc scit. Soror, sequere hac. Sequor.

1205

Priuquam abitis, uos uolo ambas. Nisi piget, consistite.

Quis reuocat? Qui bene uolt uobis facere. Facere occasiost.

Sed quis homost? Ameicus uobeis. Quiquidem inimicus non siet.

Bonus est hic homo, mea uoluptas. Pol istum malim quam malum.

Seiquidem amicitiast habenda, cum hoc habendast. Hau precor.

1210

Multa bona uolt uobeis facere. Bonus boneis bene feceris.

Gaudio ero uobeis - At edepol nos uoluptati tibi.

Leibertatique. Istoc pretio tuas nos facile feceris.

Patrue mi, ita me di amabunt, ut ego, si sim Iuppiter,

Iam hercle ego illam uxorem ducam et Iunonem extrudam foras.

1215

Vt pudice uerba fecit, cogitate et commode,

Vt modeste orationem praebuit! Certo haec meast.

Sed ut astu sum adgressus ad eas! Lepide hercle atque commode.

Perge etiam temptare. In pauca confer: sitiunt qui sedent.

Quid istic? Quod faciundumst qur non agimus? In ius uos uolo.

1220

Nunc, patrue, tu frugi bonae es. Vin hanc ego adprendam? Tene.

An patruos est, Agorastocles, tuos hic? Iam faxo scibis.

Nunc pol ego te ulciscar probe, nam faxo - mea eris sponsa.

Ite in ius, ne moramini. Antestare me atque duce.

Ego te antestabor, postea hanc amabo atque amplexabor.

1225

Sed illud quidem uolui dicere - immo hercle dixi quod uolebam.

Moramini. In ius uos uoco, nisi honestiust prehendi.

Quid in ius uocas nos? Quid tibi debemus? Deicet illi.

Etiam me meae latrant canes? At tu hercle adludiato:

Dato mi pro offa sauium, pro osse linguam obicito.

1230

Ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem.

Ite si itis. Quid nos fecimus tibi? Fures estis ambae.

Nosne tibi? Vos inquam. Atque ego scio. Quid id furtist? Hunc rogato.

Quia annos multos feilias meas celauistis clam me

Atque equidem ingenuas leiberas summoque genere gnatas.

1235

Numquam mecastor reperies tu istuc probrum penes nos.

Da pignus, ni nunc peiieres, in sauium, uter utri det.

Nil tecum ago, apscede opsecro. Atque hercle mecum agendum est.

Nam hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est;

Et praedicabo quomodo uos furta faciatis multa

1240

Quoque modo huius filias apud uos habeatis seruas,

Quas uos ex patria liberas surruptas esse scitis.

Vbi sunt eae? Aut quas, opsecro - Satis iam sunt maceratae.

Quid si eloquamur? Censeo hercle, patrue. Misera timeo

Quid hoc sit negoti, mea soror; ita stupida sine animo asto.

1245

Aduortite animum, mulieres. Primum, si id fieri possit,

Ne indigna indignis di darent, id ego euenisset uellem;

Nunc quod boni mihi di danunt, uobeis uostraeque matri,

Eas dis est aequom gratias nos agere sempiternas,

Quom nostram pietatem adprobant decorantque di inmortales.

1250

Vos meae estis ambae filiae et hic est cognatus uoster,

Huiusce fratris filius, Agorastocles. Amabo,

Num hi falso oblectant gaudio nos? At med ita di seruent

Vt hic pater est uoster. Date manus. Salue, insperate nobis

Pater, te complecti nos sine. Cupite atque exspectate

1255

Pater, salue. Ambae filiae sunt. Amplectamur ambae.

Quis me amplectetur postea? Nunc ego sum fortunatus,

Multorum annorum miserias nunc hac uoluptate sedo.

Vix hoc uidemur credere. Magis qui credatis dicam.

Nam uostra nutrix primum me cognouit. Vbi ea, amabo, est?

1260

Apud hunc est. Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum?

Omitte saltem tu altera. Nolo ego istunc enicari

Prius quam te mi desponderit. Mitto. Sperate, salue.

Condamus alter alterum ergo in neruom bracchialem.

Quibus nunc in terra melius est? Eueniunt digna dignis.

1265

Tandem huic cupitum contigit. O Apelle, o Zeuxis pictor,

Qur numero estis mortui, hoc exemplo ut pingeretis?

Nam alios pictores nil moror huiusmodi tractare exempla.

Di deaeque omnes, uobeis habeo merito magnas gratias,

Quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis,

1270

Vt meae gnatae ad me redirent et potestatem meam.

Mi pater, tua pietas plane nobeis auxilio fuit.

Patrue, facito in memoria habeas tuam maiorem filiam

Mihi te despondisse. Memini. Et dotis quid promiseris.

Si ego minam non ultus fuero probe quam lenoni dedi,

1275

Tum profecto me sibi habento scurrae ludificatui.

Is etiam me ad prandium ad se abduxit ignauissumus,

Ipse abiit foras, me reliquit pro atriensi in aedibus.

Vbi nec leno neque illae redeunt nec quod edim quicquam datur,

Pro maiore parte prandi pignus cepi, abii foras;

1280

Sic dedero: aere militari tetigero lenunculum.

Nanctus est hominem mina quem argenti circumduceret.

Sed mea amica nunc mihi irato obuiam ueniat uelim:

Iam pol ego illam pugnis totam faciam uti sit merulea,

Ita replebo atritate, atritior multo ut siet

1285

Quam Aegyptini, qui cortinam ludis per circum ferunt.

Tene sis me arte, mea uoluptas; male ego metuo miluos,

Mala illa bestiast, ne forte me auferat pullum tuom.

Vt nequeo te satis complecti, mi pater! Ego me moror.

Propemodum hoc opsonare prandium potero mihi.

1290

Sed quid hoc est? Quid est? Quid hoc est? Quid ego uideo? Quo modo?

Quid hoc est conduplicationis? Quae haec est congeminatio?

Quis hic homo est cum tunicis longis quasi puer cauponius?

Satin ego oculis cerno? Estne illaec mea amica Anterastilis?

Et ea est certo. Iam pridem ego me sensi nihili pendier.

1295

Non pudet puellam implexari baiiolum in media uia?

Iam hercle ego illunc excruciandum totum carnufici dabo.

Sane genus hoc mulierosumst tunicis demissiciis.

Sed adire certum est hanc amatricem Africam.

Heus tu, tibi dico, mulier, ecquid te pudet?

1300

Quid tibi negotist autem cum istac? Dic mihi.

Adulescens, salue. Nolo, nihil ad te attinet.

Quid tibi hanc digito tactio est? Quia mihi lubet.

Lubet? Ita dico. Ligula, i in malam crucem?

Tune hic amator audes esse, hallex uiri,

1305

Aut contrectare quod mares homines amant?

Deglupta maena, sarrapis sementium,

Manstruca, halagora, sampsa, tum autem plenior

Ali ulpicique quam Romani remiges.

Num tibi, adulescens, malae aut dentes pruriunt,

1310

Qui huic es molestus, an malam rem quaeritas?

†Qur non† adhibuisti, dum istaec loquere, tympanum?

Nam te cinaedum esse arbitror magis quam uirum.

Scin quam cinaedus sum? Ite istinc, serui, foras,

Ecferte fustis. Heus tu, si quid per iocum

1315

Dixi, nolito in serium conuortere.

Quid tibi lubidost, opsecro, Antamoenides,

Loqui inclementer nostro cognato et patri?

Nam hic noster pater est; hic nos cognouit modo

Et hunc sui fratris filium? Ita me Iuppiter

1320

Bene amet, bene factum! Gaudeo et uolup est mihi

Siquidem quid lenoni optigit magni mali

Quomque e uirtute uobis fortuna optigit.

Credibile ecastor dicit. Crede huic, mi pater.

Credo. Et ego credo. Sed eccum lenonem optume,

1325

Credo. Et ego credo. Edepol hic uenit commodus.

Bonum uirum eccum uideo, se recipit domum.

Quis hic est? Vtrumuis est, uel leno uel Lycus.

In seruitute hic filias habuit tuas

Et mi auri fur est. Bellum hominem, quem noueris!]

1330

Rapiamus in ius. Minime. Quapropter? Quia

Iniuriarum multo induci satius est.

Decipitur nemo, mea quidem sententia,

Qui suis amicis narrat recte res suas;

Nam omnibus amicis meis idem unum conuenit,

1335

Vt me suspendam, ne addicar Agorastocli.

Leno, eamus in ius. Opsecro te, Agorastocles,

Suspendere ut me liceat. In ius te uoco.

Quid tibi mecum autem? Quia hasce aio liberas

Ingenuasque esse filias ambas meas;

1340

Eae sunt surruptae cum nutrice paruolae.

Iam pridem equidem istuc sciui, et miratus fui

Neminem uenire qui istas adsereret manu.

Meae quidem profecto non sunt. Leno, in ius eas.

De prandio tu dicis. Debetur, dabo.

1345

Duplum pro furto mi opus est. Sume hinc quid lubet.

Et mihi suppliciis multis. Sume hinc quid lubet:

Et mihi quidem mina argenti. Sume hinc quid lubet.

Collo rem soluam iam omnibus quasi baiiolus.

Numquid recusas contra me? Hau uerbum quidem.

1350

Ite igitur intro, mulieres. Sed, patrue mi,

Tuam, ut dixisti, mihi desponde filiam.

Haud aliter ausim. Bene uale. Et tu bene uale.

Leno, arrabonem hoc pro mina mecum fero. -

Perii hercle! Immo hau multo post, si in ius ueneris.

1355

Quin egomet tibi me addico. Quid praetore opust?

Verum opsecro te ut liceat simplum soluere,

Trecentos Philippos; credo conradi potest:

Cras auctionem faciam. Tantisper quidem

Vt sis apud me lignea in custodia.

1360

Fiat. sequere intro, patrue mi, ut festum diem

Habeamus hilare, huiius malo et nostro bono.

Multum ualete. Multa uerba fecimus;

Malum postremo omne ad lenonem reccidit.

Nunc, quod postremum est condimentum fabulae,

1365

Si placuit, plausum postulat comoedia. -

Quam rem agis, miles? Qui lubet patruo meo

Loqui inclementer? Ne mirere mulieres

Quod eum sequontur: modo cognouit filias

Suas esse hasce ambas. Hem, quod uerbum auris meas

1370

Tetigit? nunc perii! Vnde haec perierunt domo?

Carthaginienses sunt. At ego sum perditus.

Illuc ego metui semper ne cognosceret

Eas aliquis, quod nunc factumst. Vae misero mihi!

Periere, opinor, duodeuiginti minae,

1375

Qui hasce emi. Et tute ipse periisti, Lyce.

Quis hic est? Vtrumuis est, uel leno uel Lycus.

In seruitute hic filias habuit tuas,

Et mi auri fur est. Bellum hominem, quem noueris!

Leno, rapacem te esse semper credidi,

1380

Verum etiam furacem <aiunt> qui norunt magis.

Accedam. Per ego te tua te genua opsecro

Et hunc, cognatum quem tuom esse intellego:

Quando boni estis, ut bonos facere addecet

†facite et† uostro subueniatis supplici.

1385

Iam pridem equidem istas esse sciui liberas

Et exspectabam si qui eas adsereret manu.

Nam meae <eae> prosum non sunt. Tum autem aurum tuom

Reddam quod apud me est et iusiurandum dabo

Me malitiose nihil fecisse, Agorastocles.

1390

Quid mihi par facere sit cum me egomet consulam.

Omitte genua. Mitto, si ita sententia est.

Heus tu leno! Quid lenonem uis inter negotium?

Vt minam mi argenti reddas prius quam in neruom abducere.

Di meliora faxint! Sic esto: ideo cenabis foris.

1395

Aurum, argentum, collum, leno, tris res nunc debes semul.

Quid med hac re facere deceat egomet mecum cogito.

Si uolo hunc ulcisci, litis sequar in alieno oppido,

Quantum audiui ingenium et mores eiius quo pacto sient.

Mi pater, ne quid tibi cum istoc rei siet †acmassum† opsecro.

1400

Ausculta sorori. Abi, diiunge inimicitias cum inprobo.

Hoc age sis, leno. Quamquam ego te meruisse ut pereas scio,

Non experiar tecum. Neque ego; si aurum mihi reddes meum,

Leno, quando ex neruo emissus - compingare in carcerem.

Iamne autem ut soles? Ego, Poene, tibi me purgatum uolo.

1405

Si quid dixi iratus aduorsum animi tui sententiam,

Id uti ignoscas quaeso; et quom istas inuenisti filias,

Ita me di ament, mihi uoluptatist. Ignosco et credo tibi.

Leno, tu autem amicam mihi des facito aut mihi reddas minam.

Vin tibicinam meam habere? Nil moror tibicinam;

1410

Nescias utrum ei maiores buccaene an mammae sient.

Dabo quae placeat. Cura. Aurum cras ad te referam tuom.

Facito in memoria habeas. Miles, sequere me. - Ego uero sequor. -

Quid ais, patrue? Quando hinc ire cogitas Carthaginem?

Nam tecum mi una ire certum est. Vbi primum potero, ilico.

1415

Dum auctionem facio, hic opus est aliquot ut maneas dies.

Faciam ita ut uis. Age sis. Eamus, nos curemus. Plaudite.