Martialis epigrammata 6, 21

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Perpetuam Stellae dum iungit Ianthida uati

      Laeta Venus, dixit "plus dare non potui".

Haec coram domina; sed nequius illud in aure:

      "Tu ne quid pecces, exitiose, uide.

5

Saepe ego lasciuum Martem furibunda cecidi,

      Legitimos esset cum uagus ante toros.

Sed postquam meus est, nulla me paelice laesit:

     Tam frugi Iuno uellet habere uirum".

Dixit et arcano percussit pectora loro.

10

     Plaga iuuat: sed tu iam, dea, caede duos.

3

aure T  Cfr. III 63, 8 desidet atque aliqua semper in aure sonat; Iuv. 11, 58 pultes / coram aliis dictem puero, sed in aure placentas; Ven. Fort. carm. app. 10, 1 dulcibus alloquiis quae fabula fertur in aure?; Mart. III 17 dum tamen alta peto, resonet mihi Gallus in aure; Odo Clun. occup. 1 praef. 21 quod tibi in aure loquor; Wido Amb. Hast. 314 dixit in aure sibi; Ysengrimus III 543 sevocat hic patruum vulpes et in aure profatur; Nigell. spec. 1399 Gallus ad haec tacite gallinae dixit in aure; 3135 rusticus uxori tacitus quod dicit in aure; Gualt. Ang. app. alt. 9, 12 ridiculum sponse narrat in aure sue

aurem β γ Cfr. Hor. sat. I 9, 9 sg. in aurem / dicere nescioquid puero; Ov. her. 3, 23 sg. ipse Menoetiades, tum cum tradebar, in aurem: / "Quid fles? Hic parvo tempore - dixit - eris"; Pers. 5, 96 secretam garrit in aurem; Mart. I 89, 1 garris in aurem semper omnibus, Cinna (cfr. vv. 3 rides in aurem; 4 cantas in aurem); I 96, 3 dicas in aurem sic ut audiat solus; V 61, 3 nescioquid dominae teneram qui garrit in aurem; Comm. instr. I 18, 12 tamquam illi deus ligni loqueretur in aurem; Ps. Cato vers. 10 (= Alcuin. carm. 62, 56) felix, qui causam loquitur prudentis in aurem; Drac. Orest. 668 audiat haec servilis amor secretus in aurem; Walahfr. Gall. I 1201 famine mellifluo levitae fatur in aurem; Waltharius 260 Waltharius tandem sic virginis inquit in aurem; Ruodlieb V 544 et tibi secretim de more susurrat in aurem; Hil. Aur. vers. VI 4, 3 susurravit in aurem creduli; Ysengrimus III 647 ille susurranti similis senioris in aurem; VI 363 tunc constante fide senis ista susurrat in aurem