Martialis epigrammata 5, 28

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Vt bene loquatur sentiatque Mamercus,

Efficere nullis, Aule, moribus possis:

Pietate fratres Curuios licet uincas,

Quiete Neruas, comitate Rusones,

5

Probitate Macros, aequitate Mauricos,

Oratione Regulos, iocis Paulos:

Robiginosis cuncta dentibus rodit.

Hominem malignum forsan esse tu credas:

Ego esse miserum credo, cui placet nemo.

3

Curuios Friedlaender

curios T β γ