Martialis epigrammata 5, 26

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Quod alpha dixi, Corde, paenulatorum

Te nuper, aliqua cum iocarer in charta,

Si forte bilem mouit hic tibi uersus,

Dicas licebit beta me togatorum.

4

beta β

betam γ

beatam T