Si qua fides ueris, praeferri, maxime Caesar,
Temporibus possunt saecula nulla tuis.
Quando magis dignos licuit spectare triumphos?
Quando Palatini plus meruere dei?
5
Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
Sub quo libertas principe tanta fuit?
Est tamen hoc uitium sed non leue, sit licet unum,
Quod colit ingratas pauper amicitias.
Quis largitur opes ueteri fidoque sodali,
10
Aut quem prosequitur non alienus eques?
Saturnaliciae ligulam misisse selibrae
Flammarisue togae scripula tota decem
Luxuria est, tumidique uocant haec munera reges:
Qui crepet aureolos forsitan unus erit.
15
Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus:
Nulla ducis uirtus dulcior esse potest.
Iam dudum tacito rides, Germanice, naso
Vtile quod nobis do tibi consilium.
1
ueris T β Cfr. Ou. epist. 18, 119 siqua fides uero est
ueri γ Cfr. Claud. carm. 26, 554 ueri sera fides!; CLE 871, 5 ueri certa fides; Ioseph. Isc. Ylias I 7 ueri sacra fides