Martialis epigrammata 5, 18

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Quod tibi Decembri mense, quo uolant mappae

Gracilesque ligulae cereique chartaeque

Et acuta senibus testa cum Damascenis,

Praeter libellos uernulas nihil misi,

5

Fortasse auarus uidear aut inhumanus.

Odi dolosas munerum et malas artes:

Imitantur hamos dona: namque quis nescit

Auidum uorata decipi scarum musca?

Quotiens amico diuiti nihil donat,

10

O Quintiane, liberalis est pauper.

5

uidear L f γ

uideor P Q F