Martialis epigrammata 5, 14

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Sedere primo solitus in gradu semper

Tunc, cum liceret occupare, Nanneius

Bis excitatus terque transtulit castra,

Et inter ipsas paene tertius sellas

5

Post Gaiumque Luciumque consedit.

Illinc cucullo prospicit caput tectus

Oculoque ludos spectat indecens uno.

Et hinc miser deiectus in uiam transit,

Subsellioque semifultus extremo

10

Et male receptus altero genu iactat

Equiti sedere Leitoque se stare.

2

Tunc, cum γ

cum β