Martialis epigrammata 4, 88

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Nulla remisisti paruo pro munere dona,

      Et iam Saturni quinque fuere dies.

Ergo nec argenti sex scripula Septiciani

      Missa nec a querulo mappa cliente fuit,

5

Antipolitani nec quae de sanguine thynni

      Testa rubet, nec quae cottana parua gerit,

Nec rugosarum uimen breue Picenarum,

     Dicere te posses ut meminisse mei?

Decipies alios uerbis uultuque benigno,

10

      Nam mihi iam notus dissimulator eris.

5

Antipolitani γ  Cfr. XIII 103, 1 Antipolitani, fateor, sum filia thynni

antipolitano β