Martialis epigrammata 4, 81

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Epigramma nostrum cum Fabulla legisset

Negare nullam quo queror puellarum,

Semel rogata bisque terque neglexit

Preces amantis. iam, Fabulla, promitte

5

Negare iussi, pernegare non iussi.