Martialis epigrammata 4, 61

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Donasse amicum tibi ducenta, Mancine,

Nuper superbo laetus ore iactasti.

Quartus dies est, in schola poetarum

Dum fabulamur, milibus decem dixti

5

Emptas lacernas munus esse Pompullae,

Sardonycha uerum lineisque ter cinctum

Duasque similes fluctibus maris gemmas

Dedisse Bassam Caeliamque iurasti.

Here de theatro, Pollione cantante,

10

Cum subito abires, dum fugis, loquebaris,

Hereditatis tibi trecenta uenisse,

Et mane centum, et post meridie centum.

Quid tibi sodales fecimus mali tantum?

Miserere iam crudelis et sile tandem,

15

Aut, si tacere lingua non potest ista,

Aliquando narra quod uelimus audire.

4

fabulamur T E A V

famulamur β X