Martialis epigrammata 3, 93

Reference basis text: A. Fusi, 2006

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2007

Other sections


Cum tibi trecenti consules, Vetustilla,

Et tres capilli quattuorque sint dentes,

Pectus cicadae, crus colorque formicae;

Rugosiorem cum geras stola frontem

5

Et araneorum cassibus pares mammas;

Cum comparata rictibus tuis ora

Niliacus habeat corcodilus angusta,

Meliusque ranae garriant Rauennates,

Et Atrianus dulcius culex cantet,

10

Videasque quantum noctuae uident mane,

Et illud oleas quod uiri capellarum,

Et anatis habeas orthopygium macrae,

Senemque Cynicum uincat osseus cunnus;

Cum te lucerna balneator extincta

15

Admittat inter bustuarias moechas;

Cum bruma mensem sit tibi per Augustum

Regelare nec te pestilentia possit:

Audes ducentas nupturire post mortes

Virumque demens cineribus tuis quaeris.

20

Prurire quid si Sattiae uelit saxum?

Quis coniugem te, quis uocabit uxorem,

Philomelus auiam quam uocauerat nuper?

Quod si cadauer exigis tuum scalpi,

Sternatur Acori de triclinio lectus,

25

Thalassionem qui tuum decet solus,

Vstorque taedas praeferat nouae nuptae:

Intrare in istum sola fax potest cunnum.

1

Vetustilla β

vetustina γ Cfr. II 28, 4