Martialis epigrammata 3, 82

Reference basis text: A. Fusi, 2006

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2007

Other sections


Conuiua quisquis Zoili potest esse,

Summemmianas cenet inter uxores

Curtaque Ledae sobrius bibat testa:

Hoc esse leuius puriusque contendo.

5

Iacet occupato galbinatus in lecto

Cubitisque trudit hinc et inde conuiuas

Effultus ostro Sericisque puluillis.

Stat exoletus suggeritque ructanti

Pinnas rubentes cuspidesque lentisci,

10

Et aestuanti tenue uentilat frigus

Supina prasino concubina flabello,

Fugatque muscas myrtea puer uirga.

Percurrit agili corpus arte tractatrix

Manumque doctam spargit omnibus membris;

15

Digiti crepantis signa nouit eunuchus

Et delicatae sciscitator urinae

Domini bibentis ebrium regit penem.

At ipse retro flexus ad pedum turbam

Inter catellas anserum exta lambentis

20

Partitur apri glandulas palaestritis

Et concubino turturum natis donat;

Ligurumque nobis saxa cum ministrentur

Vel cocta fumis musta Massilitanis,

Opimianum morionibus nectar

25

Crystallinisque murrinisque propinat.

Et Cosmianis ipse fuscus ampullis

Non erubescit murice aureo nobis

Diuidere moechae pauperis capillare.

Septunce multo deinde perditus stertit:

30

Nos accubamus et silentium rhonchis

Praestare iussi nutibus propinamus.

Hos Malchionis patimur improbi fastus,

Nec uindicari, Rufe, possumus: fellat.

4

contendo β V ² s. l.

contendi E A X V ¹