Martialis epigrammata 3, 72

Testo base di riferimento: A. Fusi, 2006

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2007

Altre sezioni


Vis futui nec uis mecum, Saufeia, lauari.

     Nescio quod magnum suspicor esse nefas.

Aut tibi pannosae dependent pectore mammae

     Aut sulcos uteri prodere nuda times

5

Aut infinito lacerum patet inguen hiatu

     Aut aliquid cunni prominet ore tui.

Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.

      Si uerum est, uitium peius habes: fatua es.

1

futui β γ

subigi T