Martialis epigrammata 3, 69

Testo base di riferimento: A. Fusi, 2006

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2007

Altre sezioni


Omnia quod scribis castis epigrammata uerbis

      Inque tuis nulla est mentula carminibus,

Admiror, laudo: nihil est te sanctius uno;

     At mea luxuria pagina nulla uacat.

5

Haec igitur nequam iuuenes facilesque puellae,

      Haec senior, sed quem torquet amica, legat.

At tua, Cosconi, uenerandaque sanctaque uerba

      A pueris debent uirginibusque legi.

4

uacat T ² β γ

uacet T ¹