Martialis epigrammata 3, 64

Reference basis text: A. Fusi, 2006

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2007

Other sections


Sirenas hilarem nauigantium poenam

Blandasque mortes gaudiumque crudele,

Quas nemo quondam deserebat auditas,

Fallax Vlixes dicitur reliquisse.

5

Non miror: illud, Cassiane, mirarer,

Si fabulantem Canium reliquisset.

1

poenam T β

ponam γ