Martialis epigrammata 3, 58

Reference basis text: A. Fusi, 2006

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2007

Other sections


Baiana nostri uilla, Basse, Faustini

Non otiosis ordinata myrtetis

Viduaque platano tonsilique buxeto

Ingrata lati spatia detinet campi,

5

Sed rure uero barbaroque laetatur.

Hic farta premitur angulo Ceres omni

Et multa fragrat testa senibus autumnis;

Hic post Nouembres imminente iam bruma

Seras putator horridus refert uuas.

10

Truces in alta ualle mugiunt tauri

Vitulusque inermi fronte prurit in pugnam.

Vagatur omnis turba sordidae chortis,

Argutus anser gemmeique pauones

Nomenque debet quae rubentibus pinnis

15

Et picta perdix Numidicaeque guttatae

Et impiorum phasiana Colchorum;

Rhodias superbi feminas premunt galli;

Sonantque turres plausibus columbarum,

Gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.

20

Auidi secuntur uilicae sinum porci

Matremque plenam mollis agnus expectat.

Cingunt serenum lactei focum uernae

Et larga festos lucet ad lares silua.

Non segnis albo pallet otio caupo,

25

Nec perdit oleum lubricus palaestrita,

Sed tendit auidis rete subdolum turdis

Tremulaue captum linea trahit piscem

Aut impeditam cassibus refert dammam.

Exercet hilares facilis hortus urbanos,

30

Et paedagogo non iubente lasciui

Parere gaudent uilico capillati,

Et delicatus opere fruitur eunuchus.

Nec uenit inanis rusticus salutator:

Fert ille ceris cana cum suis mella

35

Metamque lactis Sassinate de silua;

Somniculosos ille porrigit glires,

Hic uagientem matris hispidae fetum,

Alius coactos non amare capones.

Et dona matrum uimine offerunt texto

40

Grandes proborum uirgines colonorum.

Facto uocatur laetus opere uicinus;

Nec auara seruat crastinas dapes mensa,

Vescuntur omnes ebrioque non nouit

Satur minister inuidere conuiuae.

45

At tu sub urbe possides famem mundam

Et turre ab alta prospicis meras laurus,

Furem Priapo non timente securus;

Et uinitorem farre pascis urbano

Pictamque portas otiosus ad uillam

50

Holus, oua, pullos, poma, caseum, mustum.

Rus hoc uocari debet, an domus longe?

1

nostri γ

nosti β