Martialis epigrammata 2, 68

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Quod te nomine iam tuo saluto,

Quem regem et dominum prius uocabam,

Ne me dixeris esse contumacem:

Totis pillea sarcinis redemi.

5

Reges et dominos habere debet

Qui se non habet atque concupiscit

Quod reges dominique concupiscunt.

Seruum si potes, Ole, non habere,

Et regem potes, Ole, non habere.