Martialis epigrammata 2, 65

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Cur tristiorem cernimus Saleianum?

"An causa leuis est"? inquis, "extuli uxorem".

O grande fati crimen! o grauem casum!

Illa, illa diues mortua est Secundilla,

5

Centena decies quae tibi dedit dotis?

Nollem accidisset hoc tibi, Saleiane.

2

inquis, "extuli β

extulit inquit γ