Martialis epigrammata 2, 57

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Hic quem uidetis gressibus uagis lentum,

Amethystinatus media qui secat Saepta,

Quem non lacernis Publius meus uincit,

Non ipse Cordus alpha paenulatorum,

5

Quem grex togatus sequitur et capillatus

Recensque sella linteisque lorisque,

Oppignerauit modo modo ad Cladi mensam

Vix octo nummis anulum, unde cenaret.

7

Cladi Salmasius

gladi β

claudi γ