Martialis epigrammata 2, 11

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Quod fronte Selium nubila uides, Rufe,

Quod ambulator porticum terit seram,

Lugubre quiddam quod tacet piger uultus,

Quod paene terram nasus indecens tangit,

5

Quod dextra pectus pulsat et comam uellit:

Non ille amici fata luget aut fratris,

Vterque natus uiuit et precor uiuat,

Salua est et uxor sarcinaeque seruique,

Nihil colonus uilicusque decoxit.

10

Maeroris igitur causa quae? domi cenat.

2

seram γ  Cfr. II 14, 16 si quis ibi serum carpat amicus iter; VI 89, 1 cum peteret seram media iam nocte matellam

sera β