Martialis epigrammata 2, 4

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


O quam blandus es, Ammiane, matri!

Quam blanda est tibi mater, Ammiane!

Fratrem te uocat et soror uocatur.

Cur uos nomina nequiora tangunt?

5

Quare non iuuat hoc quod estis esse?

Lusum creditis hoc iocumque? non est:

Matrem, quae cupit esse se sororem,

Nec matrem iuuat esse nec sororem.

7

Matrem β

mater γ