Ter centena quidem poteras epigrammata ferre,
Sed quis te ferret perlegeretque, liber?
At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
Hoc primum est, breuior quod mihi charta perit;
5
Deinde, quod haec una peragit librarius hora,
Nec tantum nugis seruiet ille meis;
Tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
Sis licet usque malus, non odiosus eris.
Te conuiua leget mixto quincunce, sed ante
10
Incipiat positus quam tepuisse calix.
Esse tibi tanta cautus breuitate uideris?
Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!