Martialis epigrammata 1, 113

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Quaecumque lusi iuuenis et puer quondam

Apinasque nostras, quas nec ipse iam noui,

Male collocare si bonas uoles horas

Et inuidebis otio tuo, lector,

5

A Valeriano Pollio petes Quinto,

Per quem perire non licet meis nugis.

1

puer quondam γ

quondam puer β  Cfr. Sen. Phaedr. 647 illos priores, quos tulit quondam puer; Oed. 848 huic aliquis a te traditur quondam puer?