Martialis epigrammata 1, 96

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Si non molestum est teque non piget, scazon,

Nostro rogamus pauca uerba Materno

Dicas in aurem sic ut audiat solus.

Amator ille tristium lacernarum

5

Et baeticatus atque leucophaeatus,

Qui coccinatos non putat uiros esse

Amethystinasque mulierum uocat uestes,

Natiua laudet, habeat et licet semper

Fuscos colores, galbinos habet mores.

10

Rogabit unde suspicer uirum mollem.

Vna lauamur: aspicit nihil sursum,

Sed spectat oculis deuorantibus draucos

Nec otiosis mentulas uidet labris.

Quaeris quis hic sit? excidit mihi nomen.

1

molestum est teque γ

est molestum te quod L P f

est molestus tu quo Q   p. c.