Martialis epigrammata 1, 89

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Garris in aurem semper omnibus, Cinna,

Garrire et illud teste quod licet turba.

Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,

Cantas in aurem, iudicas, taces, clamas,

5

Adeoque penitus sedit hic tibi morbus,

Vt saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.

5

Adeoque β

adeone γ