Martialis epigrammata 1, 84

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Vxorem habendam non putat Quirinalis,

Cum uelit habere filios, et inuenit

Quo possit istud more: futuit ancillas

Domumque et agros implet equitibus uernis.

5

Pater familiae uerus est Quirinalis.

5

om. γ