Martialis epigrammata 1, 66

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Erras, meorum fur auare librorum,

Fieri poetam posse qui putas tanti,

Scriptura quanti constet et tomus uilis:

Non sex paratur aut decem sophos nummis.

5

Secreta quaere carmina et rudes curas

Quas nouit unus scrinioque signatas

Custodit ipse uirginis pater chartae,

Quae trita duro non inhorruit mento.

Mutare dominum non potest liber notus.

10

Sed pumicata fronte si quis est nondum

Nec umbilicis cultus atque membrana,

Mercare: tales habeo; nec sciet quisquam.

Aliena quisquis recitat et petit famam,

Non emere librum, sed silentium debet.

3

constet β

constat γ