Martialis epigrammata 1, 61

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Verona docti syllabas amat uatis,

Marone felix Mantua est,

Censetur Aponi Liuio suo tellus

Stellaque nec Flacco minus,

5

Apollodoro plaudit imbrifer Nilus,

Nasone Paeligni sonant,

Duosque Senecas unicumque Lucanum

Facunda loquitur Corduba,

Gaudent iocosae Canio suo Gades,

10

Emerita Deciano meo:

Te, Liciniane, gloriabitur nostra

Nec me tacebit Bilbilis.

3

Aponi L P F (apponi Q)

apono γ

apona f G C Y dett.